PL 101, col. 482

De usu Psalmorum (Alcuinus), J. P. Migne

die tribulationis tuae, eripiam te [(Psal. cit.)]
: pro
ipsa ereptione quaerens a nobis laudis debitum,
subjunxit statim: et honorificabis me. Hinc David
ait: In me sunt, Deus, vota, quae reddam laudationis
tibi. Quoniam eripuisti animam meam de morte [(Psal. LV, 12)]
.
Hinc iterum dicit: Quia factus es
adjutor meus et refugium meum; in die tribulationis
meae susceptor meus tibi psallam [(Psal. LVIII, 18)]
.
Ergo cum in tentationibus variis, vel falsorum fratrum,
vel saevientium daemonum inciderimus: contra
hos et illos divini verbi jacula intorquentes, cum
illos defecisse, et nos convaluisse viderimus, mox
puram cordis nostri intentionem, oculosque et manus
ad coelum levantes, in voce laudis et confessionis
benedicamus illi, qui misit de coelo, et liberavit

nos, et dedit in opprobrium conculcantes nos. Dicamus
illi concordanti corde: Exaltabo te, Domine,
quoniam suscepisti me; nec delectasti inimicos meos super
me. Et consequenti conscientiam ( locus corruptus )
ejus usque in finem continuemus ei: Benedicam Domino
in omni tempore; Jubilate 33 Deo omnis terra:
Psalmum dicite nomini ejus; Nisi quod Dominus erat
in nobis, dicat nunc Israel; Confitebor tibi, Domine,
in toto corde meo; quoniam exaudisti omnia verba
oris mei. Considera tamen, qui legis, et perspicue
videbis in nullo psalmorum, quam in his quinque,
melius post tribulationem de percepto gaudio,
aptiusve posse gratias Domino compensari.
Post Dominicam Orationem versus.
Cum invocarem te, exaudisti me Deus justitiae

meae, in tribulatione dilatasti mihi. Confitebor tibi,
Domine, in toto corde meo, narrabo omnia mirabilia
tua. Laetabor et exsultabo in te, et psallam nomini
tuo, Altissime. Exsultavit cor meum in salutari tuo:
cantabo Domino, qui bona tribuit mihi, et psallam
nomini Domini Altissimi. Narrabo nomen tuum fratribus
meis, in medio Ecclesiae laudabo te. Quoniam
respexisti humilitatem meam, servasti de necessitatibus
animam meam; nec conclusisti me in
manus inimici. Confitebor tibi, Domine, in saecula,
quia fecisti: et exspectabo nomen tuum,
quoniam bonum est ante conspectum sanctorum
tuorum. Protexisti me a conventu malignantium,
et a multitudine operantium iniquitatem.
Propterea confitebor tibi in populis, Domine, et

nomini tuo psalmum dicam. Deus in sancto via tua,
quis Deus magnus sicut Deus noster? Tu es Deus,
qui facis mirabilia solus. Ego autem semper in te
speravi, Domine, et adjiciam super omnem laudem
tuam. Mihi autem adhaerere Domino bonum
est, ponere in Domino Deo spem meam. Per singulos
dies benedicam te, et laudabo nomen tuum in
aeternum, et in saeculum saeculi. Quoniam tu, Domine,
adjuvisti me, et consolatus es me. Sit nomen
Domini benedictum, ex hoc nunc et usque in saeculum.
Oratio.
Benedictum nomen tuum, Domine Deus patrum
nostrorum: qui cum iratus fueris misericordiam facis,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.