PL 101, col. 655

De confessione peccatorum (Alcuinus), J. P. Migne

alterutrum peccata vestra [(Jac. V, 16)]
. Recordemur
quod Redemptor noster publicanum peccatorem se
confitentem, Pharisaeo se in sua laudanti justitia praetulerit.
Scit enim Conditor noster fragilitatem naturae
nostrae; ideo medicamenta poenitentiae vulneribus
nostris perdonavit. Dicamus cum Propheta: Sana me, Domine, et sanabor.
Item: Domine, sana animam
meam, quia peccavi tibi [(Jer. XVII)]
.
VII.
Idcirco, charissimi filii, festinate ad confessionis
medicamentum. Aperite vulnera in confessione,
ut medicamenta salutis proficere valeant in vobis.
Transeunt hujus vitae dies, et incerta est hora
unicuique nostrum, qua [ Cod. Vat., quia] revertatur
pulvis in pulverem, et spiritus redeat ad Dominum,
qui dedit illum, ut judicetur secundum opera sua.

Auditura erit tunc anima, quidquid hic copulata carne
gessit in occulto. Si nunc erubescit confiteri
peccata sua, et per poenitentiam emundari [ Mss.,
emendari], stabit accusator malignus contra eam,
qui quondam suggessit illi, ut peccaret, si nos neglexerimus
praevenire faciem judicis in confessionibus
[ Mss., in confessione]. Quaecunque enim humiliter
confitemur in nostris peccatis, nihil horum diabolus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.