PL 101, col. 656

De confessione peccatorum (Alcuinus), J. P. Migne

habet potestatem nobis objicere in illo tremendo judicio
nostrae vitae. Agite nunc, juvenes, adolescentes
et pueri, liberate vosmetipsos de diabolica servitute.
Concurrite per poenitentiam ad clementissimam omnipotentis
Dei pietatem. Nolite per desideria carnis
vestrae perdere gaudia coelestia, et aeterni regni inter
angelicos coetus beatitudinem; sed confortate vosmetipsos,
et viriliter [agite et] pugnate cum a versario
vestro, ut fideliter [ Ms., feliciter] mereamini coronari
cum sanctis Dei, et perpetuam cum illis possidere
gloriam. Et vos, sanctissimi hujus familiae
magistri et patres, docete filios vestros pie, sobrie,
et caste vivere coram Deo in omni humilitate, obedientia
et sanctitate, et puram facere sacerdotibus
Christi confessionem peccatorum suorum, et poenitentiae

lacrymis abluere sordes luxuriae carnis, nec
eas iterum repetere, quia posteriora vulnera pejora
sunt prioribus: scientes vosmetipsos salutis filiorum
vestrorum aeternam habere apud Dominum remunerationem,
quatenus quorum ministeriis utimini in
terris, eorum prosperitatis mercedem habeatis perpetuam
in coelis.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.