PL 101, col. 664

Vita S. Martini Turonensis (Alcuinus), J. P. Migne · Vita S. Vedasti (Alcuinus), J. P. Migne

nec morte vincendum; qui nec mori timuit,
nec vivere recusavit. Sed cum a discipulis rogaretur,
ut stramenta sub se faceret poni, vi febrium per
aliquot dies laborans, Non decet, inquit, filii, non
decet Christianum, nisi in cinere et cilicio mori; ego
enim, si aliud vobis reliqui exemplum, ipse peccavi.
Et cum iterum a presbyteris, qui ad ejus infirmitatem
venerant, rogaretur, ut corpusculum lateris mutatione
relevaret, Sinite, inquit, sinite me, fratres,
potius coelum quam terram videre, ut in suo itinere
jam iturus ad Dominum meus spiritus dirigatur.
XV.
Inter angelicos hymnos animam agit. --Anno
igitur aetatis suae LXXXI, et episcopatus sui XXVI, maturus
annis et moribus apud Condatensem dioecesis
suae vicum, ut diximus, feliciter recessit a saeculo.

Sed inter divina sacrae praedicationis verba, cum angelicis
coelestium hymnorum vocibus, circumstantibus
suis discipulis, gratia plenus et sanctitate, sanctam
Jesu Christo tradidit animam. Multi enim in
ejus transitu voces audierunt angelorum sanctum
Martinum laudantium. Quanta autem multitudo ad
ejus obsequium convenerit, narrari non potest. Multi
enim ex vicinis urbibus et monasteriis atque vicis
cum lacrymis venerunt, una voce sanctum Martinum
lugentes. O quantus erat luctus omnium! quanta
praecipue lamenta monachorum et virginum dicentium,
quia pium est gaudere Martino, et pium est
flere Martinum. Pium enim erat eum vivere, pium
erat et mori; quia in vita sua placuerat Deo.
XVI.
Turonis sepelitur. -- Cujus quidem corpus

a clericis civitatum, et populorum turbis, cum laudibus
et hymnis ad Turonicam portatum est civitatem,
ibique cum magna veneratione sepultum est,
assequente eum coelesti turba, cum coelestibus hymnis
usque ad locum sepulcri. In quo postea loco beatus
antistes Perpetuus novam laudabili opere construxit
ecclesiam, tanti patroni talisque viri condignam
meritis. In qua etiam usque hodie multa miraculorum
signa, plurimae sanitatum virtutes, consolationes
moerentium, et pietates laetantium, praestante
Domino nostro Jesu Christo, fieri solent: qui vivit
et regnat in unitate majestatis, per omnia saecula
saeculorum. Amen.

Dilectionis vestrae venerabile praeceptum secutus,
Vitam sancti Vedasti Patris vestri et intercessoris

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.