PL 101, col. 665

Vita S. Vedasti (Alcuinus), J. P. Migne

nostri, emendare studui: non quod aliquid
illius excellentissimis meritis dignum valuissem, sed
quod nihil tuae reverentiae jussis denegare ratum
putavi. Idcirco ad te maxima [ Boll., maxime] pertinent
harum laus vel vituperatio litterarum. Utinam
tibi et fratribus, qualescunque sint, placeant. Deprecor
autem, ut meum laborem orationum vestrarum
solatio remunerare dignemini; et unus merear
esse vestrum in charitatis communione: illius semper
memores mandati, qui dixit: Hoc est praeceptum
meum, ut diligatis invicem [(Joan. XV, 12)]
. In hoc
enim mandato omnium salus consistit: hoc cunctis
pernecessarium esse constat, et maxime iis qui gregem
Christi regendum accipiunt. Quapropter tu,
charissime, gregem quem accepisti regendum, fraterno

amore diligenter erudire studeto, et sanctis
admonitionibus eum per pascua vitae deducere satage.
Habes in omni opere bono Christum adjutorem,
sanctum quoque Vedastum intercessorem.
Sicut magno labore domum Dei optime habes ornatam
et largissimis donis decoratam; ita sibi [ Boll.,
tibi] subjectos bonis moribus ornari contende, et eos
in divina laude fac consistere; et quod angeli semper
agunt in coelis, hoc fratres jugiter faciant in ecclesiis.
Tuum est praecipere, illorum obedire. Tuum
est praeire, illorum subsequi. Omnium itaque in
servitio Dei una debet esse voluntas, ut una fiat in
regno Dei remuneratio.
II.
Nullus horis canonicis se divinis subtrahat
laudibus, ne propter aliquam negligentiam cujuslibet

locus in conspectu Dei vacuus inveniatur: et verba
Dei in ecclesiis intimo cordis affectu proferantur, et
cum magna reverentia Dei omnipotentis officia celebrentur
[omne vero ministerium Christi humiliter
et devote impleatur]. Omnes ubique obedientiam in
saeculi necessitatibus fideliter et strenue peragant.
Fiat equidem inter omnes concordissima pax, et
sanctissima charitas [et devotio vitae regularis]. Seniores
bonis exemplis et sedula admonitione erudiant
juniores, illosque diligant ut filios: et illi quasi patres
eos honorificent, illorum cum omni alacritate
obediant praeceptis. Tua vero, venerande fili, conversatio
omnibus sit exemplum salutis. Cave, ut nec
minimus quis in tua scandalizetur vita, sed aedificetur
et roboretur in via veritatis: quia tibi ex illorum

salute merces judicabitur aeterna. Cani capilli
extremum denuntiant properare diem. Quapropter
paratus esto omni hora in occursum Domini Dei tui.
Dilectio fraterna, et eleemosynae miserorum, et vitae
castitas praeparent tibi gradus in coelum. Diligenter
elabora tibi aeternos dies felices. Honor saecularis,
quem habes, spiritualem tibi abundet in gloriam.
III.
Festivis diebus veniente ad ecclesiam populo,
fac eis praedicari verbum Dei; et quocunque vadis,
clerici servitium Dei pleniter peragant; tecum eant,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.