PL 101, col. 675

Vita S. Vedasti (Alcuinus), J. P. Migne

laudes Deo horis canonicis chorus cantabat
in ecclesiis. Beatum dixerunt populum, cui
haec sunt: beatus populus cujus Dominus Deus ejus [(Psal. CXLIII, 15)]
.
Omnes enim in pulchritudine
pacis quiescebant, in agnitione veritatis gaudebant,
in sanctitate Christianae religionis laetabantur.
XIX.
Postquam vero pius praedicator et sanctus
Dei sacerdos, meritis maturus et annis, praemia sui
laboris accipere debuit, Deo dispensante, in eadem
Atrebata civitate validae infirmitatis febre correptus
est, divina praevidente misericordia, ut ubi plurimum
in Dei sudavit servitio, inde ad palmam aeternae
beatitudinis perveniret, et inter charissimorum manus
filiorum animam suo redderet Creatori. Ut vero

sui famuli obitum Deus designaret, visa est nocte
quadam clarissimae columna lucis, a culmine domus
in qua sanctus jacebat sacerdos, usque ad summum
coeli, horarum ferme spatio duarum, stare fastigium.
Quod cum viro Dei diceretur, intellexit statim hoc
signum suum demonstrare obitum. Vocavit igitur
suos ad se filios, ut eorum precibus suam fideli Conditori
commendaret animam. Et post dulces paternae
pietatis admonitiones, et extrema charitatis verba
sacrosancto corporis et sanguinis Christi confirmatus
viatico inter manus lacrymantium spiritum emisit.
O dies sancto laetissima sacerdoti, sed cuncto
moestissima populo, quem tantus subito corporali
vita deseruit pastor, quem tamen spirituali nunquam
deserit intercessione, si sacrae illius admonitionis

verba et probatissimae vitae vestigia sequi
non desistat!
XX.
Convenerunt itaque ad ultimas venerandi viri
exsequias clerus et populus copiosus, aliarumque
ecclesiarum sacerdotes, presbyteri, et diaconi. Sed
mirum, inter lacrymantium voces in terra, psallentium,
ut fertur, a quibusdam religiosis viris coetus
audiebantur in coelo: et dum digno honoris officio
feretrum, in quo jacebat corpus, paratum staret in
medio, accedentes movere illud non valebant. Quid
vero agerent, ambigebant; quo se verterent, nesciebant.
Sciscitabantur a Scopilione [ Al., a S. Phyleone]
archipresbytero, viro equidem religioso, qui

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.