PL 101, col. 676

Vita S. Vedasti (Alcuinus), J. P. Migne

secretarius fuerat sermonum sancti Dei, si aliquid
de sua eum testari sepultura memoraret: timentes
ne forte illis hoc ideo accidisset, quia intra murum
ejusdem civitatis illum sepelire disponebant. Quibus
ille respondit, saepius eum se audisse dicentem,
quod nullus intra [ Al., infra muros] muros civitatis
sepeliri debuisset: quia omnis civitas locus debet esse
vivorum, non mortuorum. Volebant siquidem illum
in ecclesia beatae semper virginis Mariae, ubi sedi
pontificali praesederat, tumulari. Ipse vero sepulturae
suae locum in oratorio, quod paupere sumptu, 171
id est, ligneis tabulis, prope littus Crientionis
fluvioli aedificaverat, fieri disposuisse cognoscitur.
Quod licet ipse pro humilitate, qua semper
usus est, fieri voluisset; omnes tamen qui aderant,

attendentes meritorum ejus insignia, indignum ducebant
tanti viri corpus in loco humili debere sepeliri:
praesertim cum nec locus ipse habilis esset
tanto monumento, nec, palude obsitus, foret accessibilis
populo.
XXI.
Dum talia inter se quererentur, venerabilis
vir Scopilio, doctus virtute precum, ad solita sibi
credidit arma currendum: ut videlicet oratio fidei
obtineret, quod multa hominum manus viribus nequivisset.
Unde cunctos hortans ad precem, ipse
prior illacrymans, super corpus sacratissimum incumbens
orationi, in hanc vocem, moerore cordis
affectus, erupit: Heu mihi, inquit, o beatissime
Pater! quid vis, ut faciam, quoniam et dies in vesperum
declinat, et omnes qui ad tuas exsequias convenerunt,

ad propria jam remeare festinant? Permitte,
obsecro, te perferri ad locum, qui tibi filiorum
cura praeparatus existit. Et his dictis, accipientes
capulum, in quo sancti viri corpus jacebat exanime,
nullum onus sentientes, portaverunt eum
subjectis humeris cum alacritate animi ad sepulturae
locum. Sepelieruntque eum in ecclesia jam dicta
beatae Dei genitricis semper virginis Mariae, in
dextera parte altaris, ubi quondam pontificalis
cathedrae fungebatur officio, nobilem terrae abscondentes
thesaurum. In quo loco per aliquod jacuit
tempus, quousque Domino revelante ad locum, ubi
nunc fulget ejus memoria, est a viris sanctis Autberto

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.