PL 101, col. 729

Carmina (Alcuinus), J. P. Migne

Quos colo corde, fide, sancto quoque semper amore,
Cum lacrymis optans, ut vigeant, valeant.
III. In X Canones Eusebii seu concordantiam quatuor evangelistarum.
Quam imprimis speciosa quadriga! homo, leo, vitulus
et aquila,
Septuaginta unum per capitula, colloquuntur de
Domino paria.
In secunda subsequuntur protinus, homo, leo, loquitur
et vitulus,
Quibus inest ordinate positus, decimus atque novem
numerus.
Tunc deinde tertius in ordine, homo, pecus, bos
loquitur cum volucre;
In numero quo [[ Edit., In numeroque]] consistunt
antiquae alphabeti Hebraeorum litterae.
Quarto loco fantur aequalia, una homo, leo, atque
aquila.
Uno ore loquentes capitula verbi summi sena atque
vicina.
Quinta vice concordant in loquela, homo prudens
atque mitis hostia.
Jesu Christi imitantes agmina Juda sine Salvatoris
credula.
Ecce sexto patri sonat clamore natus Adam cum
clamoso leone.
Computatis traditis pro munere sacerdotum oppidis
honore.
En loquuntur septies in septimo, homo, avis, consona
de Domino.
In octavo nunc leonius catulus, quorum verborum
comparatur numerus adjecto Paulo apostolo.
Nonus ordo in quo duo pariter colloquuntur vitulus
et volucer,
Inspirati sensu spiritaliter proloquuntur ternum
simpliciter.
Homo nempe verbum profert proprium XL et per
duo numerum
Rugientemquem leonem audaciter solum sane decies
et novies.
Bovem [[ Edit., bonum]] solum fantem invenies, verbi
divis et septuagies.
Subvolantem ad astra reperies, nonagies loqui atque
septies.
IV. In codicem jussu Gerfridi episcopi scriptum.

Continet hic sanctus uno sub corpore codex,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.