PL 101, col. 780
Carmina (Alcuinus), J. P. Migne
Te Deus aeternus, multis feliciter annis,
Concedat sacrum multiplicare gregem.
Ut laus et merces maneat tibi, sancte sacerdos,
Tempore perpetuo pacis in orbe sacro.
Dogmata divinae legis renoventur ubique
Per te, perque tuum, sancte Pater, studium
Hoc opus antiqui Patres fecere per orbem,
Quorum dicta modo pagina sacra canit,
Et virtutis honos lato celebratur in orbe;
Coelestis quorum nomina charta tenet,
Et laus perpetuo decantat carmine mundus,
Principibus structa est talibus Ecclesia.
Hoc opus, hoc studium, magni est pastoris in orbe,
Nempe talenta sibi multiplicare data.
228 Totus hora quidem properat mundi. . . . .
Ut quondam vates praecinuere sacri.
Et judex vigilat hominum super acta supernus,
Ut cunctos propriis judicet ex meritis.
Tunc famulus sumet meritorum dona fidelis,
Laetus et intrabit gaudia summa Dei.
Tu quoque sancte Pater, laudem inter hos habebis
Sanctorum cives, clarus in orbe poli.
Ut tunc esse bonis felix merearis in . . . . .
Nunc durus tibi sit nullus in orbe labor.
Poenarum genera spreverunt omnia sancti,
Cum Christo ut caperent regna beata poli.
Horum sancta sequens felix vestigia pastor,
Doctrinis mentis cum pietate sacris:
Ut te perpetuis coelorum gloria donis
Cum Christo et sanctis accipiat, teneat.
Miserat hunc puerum vestrae pietatis amator,
Praesul Eantbaldus munera parva gerens.
Quem tua suscipiat bonitas, obsecro, benigne,
Et [[est]] famulus vester, filius atque meus.
Ecclesiae magno papae et pastore Leoni
Albinus chartam miserat hanc famulus.
CCXXVII. Ad Carolum Magnum.
Ad nos quippe tuus famulus veniebat Homerus,
Nuntia laeta ferens David ab ore tuo.
Fecerat et Flaccum gaudentem in pectore vestrum,
Deque salute tua, de sobolisque tuae.
O mihi dulcis amor, dulcis praesentia Christi,
Dulce tuum studium, et dulcis ab ore sonus.
Tuque tuique simul per saecula semper amici
Pervaleant, vigeant, David ubique vale.
Hunc iterum puerum vestrae pietate remisi,
Serviat ut nobis [[ F., vobis]] carmine, corde, manu.
CCXXVIII. Ad eumdem, de studiis in aula regia.
Venerunt apices vestrae pietatis ab aula,
O dilecte Deo, David dulcissime, Flacco;
Portantes vestrae nobis pia dona salutis,
Quam Deus omnipotens semper superaugeat, opto.
Tu laus, spesque tuis, toto tu gaudia regno:
Tu decus Ecclesiae, rector, defensor, amator: