PL 101, col. 774
Carmina (Alcuinus), J. P. Migne
Turba monachorum celebrat te sancta per orbem,
Quorum vita fuit famine scripta tuo.
Te quoque sancta cohors fratrum specialiter istic,
Assiduis precibus, laudat, honorat, amat;
Haec quibus aula patet nocturno tempore semper,
Hic orare docet, fundere et hic lacrymas.
Horum, sancte Pater, precibus hic semper adesto.
CXCVII. Ad aram sanctorum Hieronymi et aliorum.
Totius Hieronymus doctor mirabilis orbis,
Cum sociisque suis, haec loca sancta tenet.
Nomina quisque legas, titulis perscripta piorum,
Hos rogito precibus pronus adesse tuis.
CXCVIII. Ad aram sancti Gregorii papae.
Gregorius doctor, pastor, patriarcha, sacerdos,
Romana quondam praesul in urbe pius:
Hic precor ore ferat fratrum pia vota Tonanti,
Cum Patribus quorum hic nomina scripta vides.
CXCIX. Ad ecclesiam ubi sanctorum reliquiae coluntur.
Qui coeli cupiet portas intrare patentes,
Saepius hanc pedibus intret et ipse suis.
Haec est perpetuae venienti porta salutis,
Hoc est lucis iter, et via jam veniae.
Haec domus alma Dei, hic sunt thesaura Tonantis,
Sanctorum multae relliquiaeque Patrum.
Idcirco ingrediens, devota mente, viator,
Sterne solo membra, pectore carpe polum.
Hic Deus, hic sancti, tibi spes, hic terra salutis
Sit conjuncta tuo pectore firma fides.
CC. Ad sanctum Michaelem archangelum.
Hic precibus nostris Michael archangelus adsit,
Magnus in arce poli princeps, Christique minister [[ Ed., magister]]
Adjuvet ille preces sanctorum semper ubique,
Ille suis precibus nos hic conservet ab hoste,
Invigilare Dei faciet et laudibus istic.
CCI. Ad aram quamdam.
Hac sedet arce Deus judex, Genitoris imago:
Hic seraphim fulgent Domini sub amore calentes;
Hic inter cherubim volitant arcana Tonantis;
Hic pariter fulgent sapientes quinque puellae,
Aeterna in manibus portantes luce lucernas.
CCII. Ad aram sancti Petri apostoli.
Claviger aethereus, portas qui servat Olympi
Petrus apostolicus, princeps et pastor ovilis.
Perpetui Regis, sibimet haec contecta [[ara]] dicata est,
Assiduis precibus totum conservet in aevum.
CCIII. Ad aram beatae Virginis.
Virgo Maria Dei genitrix, castissima Virgo,
Lux et stella maris, nostrae regina salutis:
Hanc aram meritis semper vivacibus ornet,
Quae sacrata suo condigno constat honore.
CCIV. Ad aram sancti Pauli apostoli.