PL 102, col. 981

Libellus de mysterio baptismatis (Magnus Senonensis), J. P. Migne

Gloriosissime imperator, innotescere magnitudini
vestrae praesumpsimus nos servi vestri, Magnus scilicet
et caeteri compares mei, licet indigni episcopi
ad Senonicam dioecesim pertinentes, quia praeceptum
vestrum humiliter et libentissimo animo susceptum,
juxta quod nostra praevaluit exiguitas de mysterio
baptismatis, sicut in vestra continetur epistola, admonitionem
vestram inquirere vel investigare studuimus,
qualiter intelligere vel tenere debuissemus;
unde si ausi sumus, immensae clementiae vestrae referimus
laudes, eo quod nos de somno stultitiae vel insipientiae
excitare dignati fuistis, sicut semper et
ubique solliciti estis. Gratias namque omnipotenti
Deo et vobis inde nos et plurimi alii eruditiores et
meliores esse debemus et sumus. Vestram tamen

exoramus clementiam, ut nobis indulgeat vestra benignitas,
quod per omnia sicut debuimus vobis renuntiare
nequivimus, sed etiam hoc quod nobis
Patres per illorum reliquerunt exempla, et nos ex
nostra exiguitate parte intelligimus ordine subsequamur.
Baptismum Graece Latine tinctio interpretatur,
quia ibi homo Spiritu gratiae in melius mutatur. Et
propterea infans ter mergitur in sacro fonte, ut sepulturam
triduanam Christi trina dimersio mystice
designaret, et ab aquis elevatio Christi resurgentis
similitudo est de sepulcro. Nullatenus itaque baptismi
mysterium perfici potest, nisi sub invocatione
sanctae Trinitatis, quia rectum est ut homo qui ad
imaginem sanctae Trinitatis creatus est, ad eamdem

revocetur imaginem.
Catechumenus autem audiens sive instructus interpretatur,
ut audiat et discat, antequam ad sacrum
accedat fontem, mystica Christianae religionis sacramenta,
et tunc discat fidem sanctae Trinitatis et
symbolum, et caetera quae Christiana admonet lex.
Scrutinium vero dicitur inquisitio, eo quod per illud
exploratur qualiter fides catholica in illorum
cordibus retinetur. Et aliter scrutinium a scrutando
dicitur, quia tunc scrutandi sunt catechumeni, si rectam
jam noviter fidem symboli eis traditam firmiter
teneant.
Symbolum Graece Latine indicium et signum, vel
collatio interpretatur. Indicium quia per id indicatur

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.