PL 103, col. 10
Collectanea in omnes B. Pauli epistolas (Sedulius Scotus), J. P. Migne
est in Actibus apostolorum, nunc Paulus dicatur.
Invenimus in Scripturis divinis, quorumdam veterum
immutata vocabula: ut ex Abram, vocatus
Abraham; ex Sarai, Sara; et ex Jacob, Israel In
Evangeliis quoque ex Simone, Petrus; et filii Zebedaei,
filii tonitrui nuncupati sunt: sed haec ex praecepto
Dei facta legimus. Nusquam vero erga Paulum
invenimus tale aliquid gestum. De qua re quibusdam
visum est quod Pauli proconsulis, quem
apud Cyprum Christi fidei subjecerat, vocabulum
sibi Apostolus sumpserit, quod nec nos quidem usquequaque
evacuandum putamus: tamen quia nulla
talis in Scripturis divinis consuetudo deprehenditur,
magis ex his quae in exemplo nostris sunt, absolutionem
quaeramus. Invenimus igitur aliquantos binis,
alios autem ternis usos esse nominibus, ut Salomonem,
eumdem Idida; Sedechiam, eumdemque
Joachim; Osiam, eumdem et Azariam, aliosque plurimos