PL 103, col. 9

Collectanea in omnes B. Pauli epistolas (Sedulius Scotus), J. P. Migne

Paulus servus Jesu Christi, vocatus Apostolus.
Sciendum est quod in prooemio septiformis divisio
elucescit. Primo namque de seipso loquitur. Secundo,
evangelium Dei non parva laude extollit.
Tertio, mediatorem Dei et hominum, secundum
utramque divinitatis et humanitatis substantiam,
magnis laudum praedicat praeconiis. Quarto, apostolici
gregis electionem demonstrat. Quinto, generalem
gentium ad fidem Christi vocationem declarat.
Sexto, specialem Romanorum vocationem ostendit.
Septimo loco, gratiam et pacem, quae sunt dona septiformis
Spiritus, Romanae Ecclesiae a Deo Patre,
et Domino Jesu Christo praestari desiderabiliter exoptat.
Hac divisione praemissa, nunc ad singulas ipsius

prooemii particularitates enucleandas veniamus.
Prima itaque nobis quaestio de nomine ipsius
Pauli videtur exsurgere: Cur is qui Saulus dictus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.