PL 103, col. 1386

Opuscula (Benedictus Anianensis), J. P. Migne

Judaei, quia non solum solvebat sabbatum, sed etiam
patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo.
Ecce impietas Judaeorum dicit aequalem, et non veretur
dicere Christianus minorem? Et alibi idem
Evangelista ait: Qui non honorificat Filium, non honorificat
Patrem, qui misit illum. Aequalis enim honor
nonnisi aequalibus exhibetur. Et alio loco idem dicit: Sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, ita et Filius
quos vult vivificat.
Audi dicentem quos vult, et
aequalem eum Patri ac suae potestatis esse cognosce.
Et non dicas eum minorem, quia nusquam in
Scripturis sanctis id reperies, sed sicut ipse Philippo
dicit: Qui me videt, videt et Patrem, et omnia
quae Pater facit. Vel illud: Deus erat Verbum. Et
Apostolus, ut memoravimus: Qui est, inquit, super

omnia Deus benedictus in saecula. Non potest minor
credi qui est super omnia Deus benedictus in saecula.
Et alibi Apostolus: Qui cum in forma Dei esset,
non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo.
Quare hoc? Quia nemo rapit nisi quod non habet.
Ille ergo qui habebat aequalitatem, non est arbitratus
rapinam; sed quam rebellis angelus assumere
voluit per rapinam, Christus possidet per naturam.
Quia vero est verus Deus audi beatum Joannem dicentem
in Epistola sua: Et simus, inquit, in vero
Filio ejus Jesu Christo. Hic est verus Deus et vita
aeterna. Audis verum Deum, et praesumis dicere
minorem, et non confiteris aequalem. Dicit etiam
beatus apostolus ad Titum: Exspectantes beatam
spem et adventum gloriae magni Dei. Nescio qua fronte

minor esse dicatur quem magnum Deum Apostolus
profitetur. Hoc etiam perfidus error dicere solet,
quod ubi in Scripturis legimus aut solum Deum aut
solum altissimum aut solum sapientem, hoc non de
Trinitate dici, sed de solo Patre accipi debeat: quod
quam absurdum sit ita sentire de hoc uno testimonio
convincatur. Dicit enim Apostolus: Cognito soli sapienti
Deo. Non intelligunt quia non dixit soli sapienti
Patri, sed soli sapienti Deo, quae est Trinitas.
Nam dum soli Patri hoc deputant, Filium insipientem
blasphemant. Et quomodo eum Apostolus sapientiam
Dei esse dicit si solus Pater est sapiens,
cum nullus sapiens possit esse nisi per sapientiam
suam? Et ubi est illud quod ad Colossenses
idem Apostolus protestatur de Christo Jesu, in quo

sunt omnes, inquit, thesauri sapientiae et scientiae
absconditi? Unde agnoscant quam stultum sit quod
proponunt. Et ubicunque aliquid similiter legunt,
non uni personae deputant, sed beatae Trinitati,
quae sola summus Deus et verus est. Nam et de
Spiritu sancto sic dicit Apostolus: Alii quidem datur
sermo sapientiae, alii autem sermo scientiae, secundum
eumdem Spiritum. Si ergo per Spiritum sanctum,
sicut verum est, et sapientiae et scientiae sermo donatur,
quomodo solius Patris personae hoc potest ascribi
quod solus sit sapiens, nisi, ut dictum est, aeque
vere Trinitati ista conveniant? Solent etiam dicere:
Ideo minor est Filius quia visibilis, Pater autem
invisibilis. Non intelligunt quia nec Filius in substantia

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.