PL 103, col. 1387

Opuscula (Benedictus Anianensis), J. P. Migne

deitatis suae sit visibilis, nisi in assumpto
homine, qui et Christus dicitur. Nam Filius Dei, id
est, Verbum quod erat in principio Deus apud Deum,
per quem facta sunt omnia, videri in sua substantia
non potest, sicut nec Pater in substantia
sua. Interrogo autem sine sui injuria illum ipsum qui
dicit quod visus sit Filius Dei, utrum animam suam
visibilem an invisibilem fateatur, et cum dixerit
invisibilem, sicut et verum est, dicatur ei: Si creatura,
id est anima tua, invisibilis est, creator utique
Deus, creator universitatis, quomodo potuit esse
visibilis? Sed ideo induit carnem, quae videri potuit,
quia deitas ab homine videri non potest. Hac carne
major est Pater et aequalis Verbo, major carne,
aequalis ei per quem fecit nos, major eo qui factus

est propter nos. Nam quod Deus sit Filius, licet
multa testimonia superius posita evidenter perdoceant,
tamen adhuc pauca credidi subjungenda. In
Genesi scriptum est: Creavit Deus hominem ad imaginem
suam. Ecce hic Deum agnosce, quia et hominem
ipse creavit. Et Isaias dicit de Joanne praecursore
Domini: Rectas facite semitas Dei nostri. Cujus
Dei nisi utique Filii, quem in carne venisse non
dubitamus? Et paulo post: Confortate manus dissolutas,
et genua debilium roborate. Dicite, pusillanimes:
Ecce Deus vester in fortitudine veniet, et salvabit
vos, et tunc aperientur oculi caecorum: quod
utique in adventu Christi completum esse cognoscimus.
Psalmista etiam dicit: Omnes gentes quascunque
fecisti venient et adorabunt coram te, Domine,

quoniam magnus es et faciens mirabilia, tu es Deus
solus. Non puto aliquem esse tam impium qui neget
Filium Dei et mirabilia fecisse et universas gentes
creasse, nisi forte Judaeos. Et alibi Isaias, cum adventum
Christi per virginem nuntiat, dicit inter caetera: Et vocabitur nomen ejus admirabilis, consiliarius,
Deus fortis.
Sed et beatus apostolus: Omnes
enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi.
Et ut agnoscas Deum esse Christum, sic alibi dicit: Omnes stabimus ante tribunal Dei. Vivo ego, dicit
Dominus, quia mihi flectetur omne genu.
Utique de
Christo dicit, quem ad judicandum vivos et mortuos
venturum esse credimus. Psalmista voces angelicarum
faciens cum Christus ascendisset: Tollite, inquit, portas principes vestras, et elevamini portae aeternales,

et introibit rex gloriae.
Illis quasi interrogantibus
quis esset iste rex gloriae respondit: Dominus
fortis et potens, Dominus virtutum, ipse est rex gloriae.
Et ne forte de Patre dictum putent, quomodo
multa absurde intelligunt, audiant Apostolum huic
versiculo consentientem: Si enim, inquit, cognovissent,
nunquam Dominum gloriae crucifixissent.
Cum tam praesentibus quam praeteritis testimoniis,
quae de Scripturis sacris posita sunt, Deus esse Filius
demonstretur, miror qua fronte eum aliqui minorem
dicendo blasphemare non metuunt, cum nusquam
omnino Deus minor esse legatur, nisi, ut
dictum est, propter dispensationem carnis assumptae,
in qua non solum ab angelis minoratus est,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.