PL 103, col. 1393

Opuscula (Benedictus Anianensis), J. P. Migne

quomodo intelligant dictum a Domino: Quicunque
in Spiritu sancto peccaverit, non remittetur ei
neque in hoc saeculo neque in futuro. Si Deus non est,
quare tam gravis ejus offensa a Domino esse dicatur?
Iterum interrogandi sunt si fuerint filii Israel contumaces
Deo, an non. Cum non negaverint, quia
nec possunt, dicendum est eis quomodo accipiant
illud quod beatus Stephanus Judaeis exprobraverit dicens: Vos semper resistitis Spiritui sancto, et semper
ei contumaces fuistis, sicut et patres vestri.
Audi
etiam ad Thessalonicenses, ubi Spiritum sanctum
et priori loco ponit et Dominum nuncupat dicens: Dominus autem dirigat corda vestra in charitate Dei,
et patientia Christi.
Diligenter adverte quia hic Spiritus
sanctus oratur ut corda credentium dirigat in

charitate Dei et in patientia Christi.
Interrogandi sunt etiam quid majus sit, utrum coeli,
an virtutes coelorum. Et cum sine dubio dixerint virtutes
coelorum, dicendum est eis: In tantum Spiritus
sanctus minor non est, sed summus est, ut Verbo
Domini dicantur coeli creati, Spiritu sancto virtutes
coelorum. Accipe adhuc ubi creator evidenter Spiritus
sanctus describitur. Job dicit: Spiritus divinus
qui fecit me. Et divinum utique et creatorem uno
versiculo demonstravit, cum divinum appellat et
Deum creatorem ostendit; sicut et David dicit: Emitte Spiritum tuum, et creabuntur, et renovabis faciem
terrae.
Interrogandi etiam sunt si creatura ubique esse
potest an non. Et cum responderint quia non ubique,
sicut et verum est, dicendum: Absque dubio

Spiritus sanctus Deus est, et non creatura, quia ubique
esse describitur: de quo, sicut jam dictum est,
Propheta omnipotentiam ejus metuens dicit: Quo
ibo a Spiritu tuo, et a facie tua quo fugiam? Agnosce
ergo nullum esse locum ubi non omnipotentia Spiritus
sancti praesens esse probetur.
Item interrogandi utrum possit alius praeter Deum
peccata dimittere. Et cum responderint quia nullus
nisi Deus, quia scriptum est, Nemo potest peccata
dimittere, nisi solus Deus, dicendum est eis: Sine dubio
Spiritus sanctus Deus est, qui remissionem peccatorum
conferre dignoscitur, sicut Dominus dicit: Accipite Spiritum sanctum: quorum remiseritis peccata
remittuntur eis.
Qui etiam in baptismo cum Patre
et Filio baptizatis remissionem tribuit peccatorum.

Audi etiam quod ad Corinthios jam dictum est: Gratia,
inquit, Domini nostri Jesu Christi, et charitas
et communicatio sancti Spiritus cum omnibus vobis.
Qui si non esset Deus et creatura esset, sicut blasphemant
haeretici, nunquam in baptismo, ubi salus humani
generis agitur, Patri et Filio copularetur.
Nam quod unius substantiae sit Pater et Filius et
Spiritus sanctus Isaias propheta dicit, sicut jam memoravimus: Quis appendit tribus digitis molem terrae?
Quo loco per tres digitos in tribus personis unam substantiam
esse perdocuit. Quod Apostolus de Trinitate
dictum intelligens ait: Ex ipso et per ipsum et
in ipso sunt omnia. Idem ex Patre et Filio et Spiritu

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.