PL 103, col. 1394

Opuscula (Benedictus Anianensis), J. P. Migne

sancto omnia continentur. Item ad Corinthios dicit
idem apostolus: Deus qui praedixit in cordibus nostris
ad illuminationem scientiae claritatis Dei in faciem
Jesu Christi. Quo loco manifestissime Trinitas
intelligitur. In eo vero ubi dicit in faciem Christi
Jesu, Filius designatur.
Audi adhuc quia Trinitas in unitate manet, et unitas
in Trinitate, angelorum et archangelorum voces
declarant in Isaia, ubi seraphim hymnum scribitur
dicere, Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus Sabaoth,
id est, ut tres personas et unum Deum intelligas.
Non semel dicunt, ne singularitatem credas;
non singillatim, ne sanctum excludas; non sancti domini dii Sabaothes,
ne tres deos more gentilium
fatearis; sed dicunt Sanctus, sanctus, sanctus

Dominus Deus Sabaoth, ut Trinitas Deus laudetur,
qui est Pater et Filius et Spiritus sanctus. Quem
etiam Deum esse ex operationum aequalitate, qui
oculos cordis sanos habet, facile poterit approbare,
sicut in sequentibus demonstrabimus. Sicut salvat
Pater, ita et Filius et Spiritus sanctus. De Patre Salva nos
dicitur et congrega nos de nationibus. De
Filio: Venit filius hominis salvum facere quod perierat.
Et alibi: Ipse enim salvum faciet populum suum a
peccatis eorum. De Spiritu sancto ad Titum: Salvos
nos facit per lavacrum regenerationis Spiritus sancti.
Sicut confortat Pater, ita et Filius, ita et Spiritus
sanctus. De Patre: Confortat me Deus deorum.
De Filio Apostolus: Gratias ago Domino Jesu Christo,
qui me confortavit, et fidelem me existimavit. De Spiritu

sancto in Evangelio: Puer autem crescebat et
confortabatur plenus Spiritu sancto. Vivificat Pater,
ita et Filius, ita et Spiritus sanctus. In Evangelio: Sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, ita Filius
quos vult vivificat.
De Spiritu sancto in Epistola Petri
apostoli: Mortificatos carne, vivificatos autem
Spiritu. Et Paulus apostolus: Littera, inquit, occidit,
Spiritus autem vivificat. Et in Evangelio: Spiritus
est qui vivificat. Nam caro non prodest quidquam.
Sicut liberat Pater, ita Filius, ita et Spiritus
sanctus. De Patre: Deus excelsus liberator eorum
est. De Filio in Evangelio: Si vos Filius liberaverit,
vere liberi eritis, et veritas liberabit vos. De Spiritu
sancto: Spiritus vitae in Christo Jesu liberavit me a
lege peccati et mortis. Elegit Pater, ita et Filius, ita

et Spiritus sanctus. De Patre Apostolus: Benedictus
Deus et Pater Domini Jesu Christi, qui elegit nos
ante mundi constitutionem. De Filio: Non vos me elegistis,
sed ego elegi vos. De Spiritu sancto in Actibus
apostolorum: Cum ergo jejunassent et orassent, dixit
eis Spiritus sanctus: Segregate mihi Barnabam et
Paulum ad opus ad quod elegi eos. Creator dicitur
Pater, ita Filius, ita Spiritus sanctus. De Patre Apostolus: Quae sit sacramenti dispensatio a Deo, qui omnia
creavit.
De Filio ad Colossenses: Quia ab ipso
creata sunt universa, et omnia in ipso constant. Et in
Evangelio: Omnia per ipsum facta sunt. De Spiritu
in Salomone: Et vidit et dinumeravit et mensus est
omnia, ipse creavit ea per Spiritum sanctum; et in

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.