PL 103, col. 1395

Opuscula (Benedictus Anianensis), J. P. Migne

Psalmo: Emitte Spiritum tuum et creabuntur; et
alibi: Et spiritu oris ejus omnis virtus eorum. Sicut
praedixit Pater, ita et Filius, ita et Spiritus sanctus.
De Patre: Deus autem, sicut praedixit pati Christum
suum, implevit sic. De Filio in Evangelio angelus
dixit mulieribus: Ite, annuntiate fratribus
quia praecedet vos in Galilaeam. Ibi eum videbitis, sicut
dixit vobis. De Spiritu sancto in Actibus apostolorum
Petrus loquitur: Oportet impleri Scripturam
quam praedixit Spiritus sanctus per os David.
Magnus Pater, ita Filius, ita et Spiritus sanctus. De
Patre: Magnus Deus noster et laudabilis. De Filio
ad Titum: Exspectantes beatam spem et adventum
gloriae magni Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi.
De Spiritu sancto in Regum ait Dominus ad Eliam:
Ecce Dominus transiet, et Spiritus sanctus et fortis.
Sicut charitas Patris, ita Filii, ita et Spiritus
sancti. De Patre: Superabundavit autem gratia
Domini Jesu Christi et charitas Dei nostri. De Filio: Charitas enim Christi urget nos.
De Spiritu
sancto: Quid vultis, in virga veniam ad vos, an
in charitate Spiritus? Et alibi: Charitas Dei diffusa
est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus
est nobis. Vitam aeternam dat Pater, ita Filius,
ita et Spiritus sanctus. De Patre: Pax Dei, quae
exsuperat omnem sensum. De Filio in Evangelio: Pacem
do vobis, pacem meam dimitto vobis. De Spiritu
sancto: Prudentia autem Spiritus vita et pax. Revelat
Pater, ita Filius, ita et Spiritus sanctus. De Patre
ad Galatas: Ut revelaret Filium suum in me.

De Filio inibi: Neque ego enim ab homine accepi illud,
sed per revelationem Jesu Christi. De Spiritu
sancto ad Ephesios: Quod aliis generationibus non
est agnitum, sicut et nunc revelatum est sanctis
ejus per Spiritum suum sanctum. Et alibi: Nobis
enim revelavit Deus per Spiritum. Sicut illuminat
Pater, ita Filius, ita et Spiritus sanctus. De Patre, Tu illuminabis lucernam meam, Domine.
De Filio in
Apostolo: Exsurge, qui dormis, et illuminabit tibi
Christus. De Spiritu sancto idem Apostolus: Quoniam
Deus, qui dixit de tenebris lumen splendescere,
illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientiae
claritatis Dei in faciem Christi Jesu. Sicut dicitur
Evangelium Patris, ita Filii, ita et Spiritus sancti.
De Patre ad Titum: Quae est sanctum evangelium
gloriae beati Dei.
De Filio ad Romanos: Cui servio
in Spiritu meo in evangelio Filii ejus. De Spiritu
sancto in Epistola beati Petri: Vobis autem ministraverunt
haec qui vobis evangelizaverunt in Spiritu
sancto. Sicut illuxit Pater, ita Filius, ita et Spiritus.
De Patre: Deus meus, illumina tenebras meas. De
Filio in psalmo: Deus Dominus, et illuxit nobis.
De Spiritu sancto per Prophetam: Non abscondam
ultra faciem meam ab eis, pro eo quod illuxit Spiritus
meus super universam domum Israel. Et Apostolus: Quoniam Deus qui dixit de tenebris lumen splendescere,
qui illuxit in cordibus nostris ad illuminationem
claritatis Dei in faciem Christi Jesu.
Praescientiam
habet Pater, ita Filius, ita Spiritus sanctus. De Patre:

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.