PL 103, col. 1402

Opuscula (Benedictus Anianensis), J. P. Migne

et manus nostrae tractaverunt de verbo vitae, et vita
manifestata est, et vidimus et testamur et annuntiamus
vobis vitam aeternam quae erat apud Patrem et
apparuit nobis.
Denique hanc vitam aeternam apud
Patrem ab initio, quam sibi apparuisse testatur,
nisi Verbum caro fieret, neque vidisset, neque manibus
contrectasset. Sed ut Verbum caro fieret, testante
eodem evangelista: Sic Deus dilexit mundum
ut Filium suum unigenitum daret; ut omnis qui credit
in ipsum non pereat, sed habeat vitam aeternam. Et
propterea quia Verbum caro factum est, et unigenitus
Dei et vita aeterna est, ideo non est adoptivus,
sed secundum Apostolum proprius, et secundum
evangelistam unigenitus Dei Filius. Et ideo Apostolo
non solum ut sufficeret dicere, Proprio Filio suo
non pepercit Deus,
sed etiam ait: Nos autem praedicamus
Christum crucifixum, Judaeis quidem scandalum,
gentibus autem stultitiam, ipsis autem vocatis
Judaeis et Graecis Christum Dei virtutem et Dei sapientiam.
Cum igitur Christum crucifixum ex infirmitate
nostra, virtutem autem ex virtute sua, eumdem crucifixum
dicat Apostolus Christum Dei virtutem et
Dei sapientiam, quis infami elogio Christum Dei
virtutem et Dei sapientiam secundum hominem crucifixum
adoptivum audeat dicere, nisi mente insana
negando Christum, et suo mendacio Antichristum
se comprobante? Et quis est mendax, teste Joanne
apostolo, nisi qui negat quoniam Jesus non est
Christus? Et hic est Antichristus qui negat Patrem

et Filium. Omnis enim qui negat Filium, nec Patrem
habet. Sed, sicut isdem ait Filius, qui non honorificat
Filium non honorificat Patrem, qui misit
illum.
Quocirca quanta sit caecitatis obreptio quis non
videat blasphemantium Christum adoptivum, quem
tanta unitate cognoscit unicum proprium et verum
Dei unigenitum Filium, in utraque natura perfectum,
tantis idoneis testimoniis propalatum? Qui si adoptivus
fuisset, fictus et non veritas esset. Et quomodo
veritas de terra orta est, et ipse de se dicit. Ego
sum via, veritas, et vita, si adoptivus et non in
veritate Dei Filius est? Nam teste Joanne scimus
quoniam Filius Dei venit et dedit nobis sensum ut

cognoscamus verum Deum et simus in vero Filio
ejus Jesu Christo. Hic est verus Deus et vita aeterna.
Quod si adoptivus esset, nec verus Dei Filius
Patri Deo vero, neque Deus verus et vita aeterna
existeret, qui vere est veritas de terra orta veniendo
ut homo fieret, et proinde hominibus via, veritas,
et vita. Verus est igitur, non adoptivus, proprius
Filius Dei Dominus Jesus Christus, qui de se ipso caeco
nato sic exorsus est loqui: Tu credis in Filium
Dei? Et ille: Quis est, Domine, ut credam in eum? Et
Dominus ei: Et vidisti eum, et qui loquitur tecum, ipse
est: id est, quem vidisti carne, qui alloquor, ego
ipse Filius Dei sum. Alioquin quia divinitate invisibilis
est, videbatur homo et loquebatur. Quem etiam procidens
adoravit Filium Dei, in quo se dixit visibilem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.