PL 103, col. 1403

Opuscula (Benedictus Anianensis), J. P. Migne

et loquentem Filium esse Dei. Hinc est etiam
quod apostolus Paulus secundum hominem ex semine
David docet eum esse Filium Dei. Unde et
praedestinatum commemorat secundum hominem
eum quem praedicat Filium Dei, scribens ita: Paulus
servus Jesu Christi, vocatus apostolus, segregatus
in evangelio Dei, quod ante promiserat per prophetas
suos in Scripturis sanctis de Filio suo, qui factus
est ei ex semine David secundum carnem, qui
praedestinatus est Filius Dei in virtute. Nam quod
praedestinatur, antequam sit in re praeordinatur.
Divinitas vero praedestinari nequit, quia sempiterna
esse dignoscitur. Praedestinatus est autem Filius
Dei in virtute, non divinitate, sed secundum
quod factus est ex semine David secundum carnem,

secundum quod antea Deus Pater promiserat
per prophetas suos in Scripturis sanctis de
Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum
carnem, secundum quod antea Deus Pater promiserat
per prophetas suos in Scripturis sanctis de
Filio suo, quem constituit haeredem universorum,
per quem fecit et saecula. Quapropter in virtute praedestinatus
est Filius Dei, nimirum in qua virtute
Christus Dei est virtus et Dei sapientia, Deus homo
factus, et homo in Deum clarificatus, secundum
quod ipse protulit dicens: Clarifica me, tu Pater, apud
temetipsum claritate quam habui prius quam mundus
esset apud te. De qua deifica claritate secundum
carnem Filii Dei responsum est illi a Deo Patre: Et clarificavi, et iterum clarificabo.
De qua

etiam isdem qui supra, de quo dictum est. Vas electionis
est mihi, ut portet nomen meum coram gentibus
et regibus et filiis Israel, ita luculentius luce
deprompsit dicens: Optabam ego anathema esse pro
fratribus
meis, qui sunt Israelitae, ex quibus patres
et adoptio et legislatio, et ex quibus Christus secundum
carnem, qui est super omnia Deus benedictus
in saecula. Ecce qui secundum carnem super
omnia Deus benedictus in saecula praedicatur, nunquid
non a prophetis in Scripturis sanctis simili fastu
praeconizatur, juxta quod prophetatus praedestinatus
est Filius Dei in virtute? Utique qui de Christo prophetando
praedixit, Speciosus forma prae filiis hominum,
et caetera, de eo prosecutus adjecit: Sedes tua,
Deus, in saeculum saeculi. Et qui
ait: Benedictus qui
venturus in nomine Domini,
subter etiam intulit: Deus Dominus et illuxit nobis.
Et Isaias cum diceret: Rorate, coeli, desuper, et nubes pluant justum;
aperiatur terra, et germinet Salvatorem, et justitia
oriatur simul, ego Dominus creavi eum,
prosecutus
caetera de ejus magnificentia, in conclusione sic ait: Tantum in te est, Deus, et non est absque te, Deus;
vere tu es Deus absconditus, Deus Israel salvator.
Jeremias quoque: Qui perfecit terram in sempiterno
tempore, hic Deus noster est, et non aestimabitur
alius ad illum. Hic adinvenit omnem viam disciplinae,
et dedit illam Jacob puero suo et Israel dilecto
suo. Post haec super terram visus est, et cum
hominibus conversatus est. De quo (propheta Habacuc)

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.