PL 103, col. 1404
Opuscula (Benedictus Anianensis), J. P. Migne
cum diceret, Existi in salutem populi tui,
in salutem cum Christo tuo . . . . . . . essionis illius
deitatis ejus confessionem eleganti professione subintulit
dicens: Ego autem in Domino gaudebo, et exsultabo
in Deo Jesu meo. Deus Dominus fortitudo mea.
Ac per hoc quia, prout est, essentialiter promulgatur
Deus a prophetis et sanctis apostolis, et
proinde nusquam est solummodo vocativus, quia dicit
Isaias: Et vocabitur nomen ejus admirabilis,
consiliarius, Deus, ita nec etiam adoptione filius vocativus,
licet dixerit archangelo evangelicus, Quod
enim ex te nascetur sanctum, vocabitur Filius Dei,
sed proprius, unicus, unigenitus Dei Filius, sicut supra
ex eloquio sacro invicta auctoritate protulimus.
Attamen praenotati filii perditionis ad haec et reliqua
dehinc cuncta absurdi, quia nec Christo nec
illius sunt evangelistis et apostolis prophetarumque
oraculis creduli, pro eo quod non habendo testimonium
Dei in se, non credunt in Filio Dei, mendacem
faciunt eum, quoniam non credunt in testimonio
quo testificatus est Deus de Filio suo: Hic est
Filius meus dilectus, in quo mihi complacui: ipsum
audite; nec etiam Filio veraci veracem veritatem de
se ipso dicenti: Si vos Filius liberaverit, vere liberi
eritis, et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos.
Neque enim aliud nomen de sub coelo, teste beato
Petro apostolo, in quo oporteat hominem salvum
fieri nisi in nomine Domini nostri Jesu Christi. Propter
quod et psalmigraphus: Fiat manus tua super
virum dexterae tuae et super filium hominis quem confirmasti

tibi, et non discedimus a te.
Enimvero extorres
ab hac tutissima veritate, quia nec Deo Patri credunt
neque Filio ejus, nec etiam ulli theologorum
Christum Dei Filium in carne venisse, manifestum est
eos Antichristos esse, dicente Joanne: Qui non confitetur
Jesum Christum venientem in carne, hic est seductor
et Antichristus. Et item: Omnis spiritus qui
confitetur Jesum Christum in carne venisse, ex Deo est.
Et omnis spiritus qui solvit Jesum, ex Deo non est; et
hic est Antichristus, quod audistis quoniam venit et
nunc in mundo est. Quis est autem qui solvit Jesum
nisi qui dicit proprium eum esse Filium Dei ex divinitate,
adoptivum autem esse ex carne, dissolvens
unam personam unius Jesu Christi Dei in duas filiorum
personas Dei hominis cum Nestorio, cum duarum
naturarum substantia sit una in Christo persona;
quoniam Dei Filius in proprietate personae et Filii dignitate
adunavit sibi hominem ut esset unus Christus
et unus Deus et unus Dei Filius totus in suis
et totus in nostris, perfectus in divinitate, et perfectus
in humanitate, unicus unigenitus Dei Filius.
Quod cum multis idoneis testimoniis supra retulimus,
et omnium praedecessorum Patrum traditio pridem
catholico dogmate comprobavit, et synodalium sanctionum
rata inconvulsaque sententia definivit, quorum
illibata fides ista singulari, recipiendo unigenitum
Filium Dei in carne venisse, dedit eis potestatem filios
Dei fieri, ut fierent Filii Dei adoptione, secundum
quod Domini Dei assumptio nostra, et sancti Israel