PL 103, col. 1409
Opuscula (Benedictus Anianensis), J. P. Migne
et ascendens, unus quoque nobis Jesus
Christus sit Dei Filius et hominis filius, et Verbum
Deus et homo caro, et passus et mortuus et sepultus,
et resurgens in coelum receptus, sedens a dextris
Dei, habens in se uno eodemque per dispensationem
atque naturam in Dei forma et in forma servi sine
aliqua separatione quod homo est, et divisione quod
Deus est, non ambiguum in quo sacramento et passus
est et viveret. Et cum in eodem esset infirmitas
ad passionem et ad vitam Dei virtus, non alius ita
divisus a se esset qui et pateretur et viveret. Passus
est enim unigenitus Deus quae homines pati possunt,
sicut dicit Apostolus: Quia si confessus fueris in ore
tuo Dominum Jesum, et in corde tuo credideris quod
Deus illum excitavit a mortuis, salvus eris, salvus utique
credendo et confitendo Dominum Jesum ex se
ipso et mori et resurgere potuisse. Nec enim, si non
homo esset, mori potuisset, neque, si non Deus, resurgeret.
Unus idemque, etsi crucifixus ex infirmitate,
sed vivit ex virtute Dei. Quod salutaris dogma
salutarisque confessio misericordia Dei melior super
vitas, quidni salutare vultus mei et Deus meus, licet
proprium syntagma exposcat testificationem authenticorum
multiplicem, Stephanus tamen episcopus in
encycliis ad Leonem principem exinde scribens mirabiliter
dicit: « Indutus est Filius tunicam corporis,
hoc est, integrum hominem, de sancta virgine, quam
sanctus Spiritus texuit. Ineffabiliter in ingressu,
inenarrabiliter in egressu, incomprehensibiliter ingressus
est invisibilis, egressus est visibilis. Ingressus
est Dei Verbum, egressus idem est homo. Paradigmate
siquidem isto idem est exutus qui et indutus,
scilicet qui absque homine Dei Filius, etiam et
cum homine unus idemque Filius. Non alius adoptivus,
et alius proprius Dei Filius; sed idem qui ex
Deo est Deus, idem in homine Dei est unigenitus
Filius; quoniam si et habitu est inventus ut homo,
non est habitu immutatus; licet habitus sit illi aptificatus,
non ullo modo adoptatus. Verum qui habitus
non est habentis personae persona, sed participatio
naturae persistendo natura. Ac per hoc consulte Dei
Filius habendo habitum, habitu inventus ut homo,
idem ipse manet naturali proprietate habendo habito,
ipsa sui deitatis persistendo singularitatis persona,
quoniam persona ingenunata propria sua in
homine venit, deitatis persona. Propter quod dicit: Ego veni in nomine Patris mei.
Nomen enim Patris
personam perstruit Filii: quia nonnisi habendo Filium
paternam gerit personam. Qui ergo in nomine
Patris venit, nihilominus Filius ejus fuit. Et ideo
non duo venerunt filii verus et falsus, aut unus
partim proprius, partim etiam adoptivus, sed unus
Jesus Christus ex toto benedictus qui venit in nomine
Domini. Quia qui in principio erat Verbum,
idem Verbum caro factum est, individuus; unus
proprius et verus unigenitus Dei Filius. Et si aliud
atque aliud ex convenientia naturarum, non tamen
est alius, sed unus idemque ex toto unigenitus Dei
Filius. » Quod congruis exemplis sanctus Augustinus