PL 103, col. 1410

Opuscula (Benedictus Anianensis), J. P. Migne

Feliciano exponens Ariano, inter caetera ait:
« Non alius homo corpus, alius animus. Quamvis
aliud animus, aliud corpus, unus tamen atque idem
homo et corpus docetur et animus. Rursus non
unum atque idipsum corpus docetur et animus,
quia ex utroque homo factus est unus. Non enim
haec aut substantias confundunt in unitatem personae,
aut personam geminant diversitate substantiae,
quandoquidem unus ex his homo noscitur exstitisse.
Non perdunt propria; sed quia in unum atque
inseparabiliter conveniunt, ex propriis videntur facta
communia. Afficitur in corpore mens doloribus
corporis, fatigatur corpus cogitationibus mentis;
et unum tamen horum proprium est corporis, alterum
mentis. Quae dum uni homini acciderint, corporis

commune videntur et mentis. Sic post partum
virginis non alius Dei et alius hominis, sed idem
Christus et Dei et hominis Filius fuit. Et sicut in
uno homine aliud animus, aliud corpus, sic in mediatore
Dei et hominum aliud Dei Filius, aliud hominis
fuit. Unus tamen ex utroque Christus Dominus
exstitit. Aliud inquam pro discretione substantiae,
non alius pro divinae proprietate personae. »
Et velut superius diximus quod ex anima rationali
et carne unus fit homo, unius Patris unicus proprius
et verus unigenitus Dei Filius, ita Deus et homo
unus est Christus, ex toto proprius et verus unigenitus
Dei Filius. Proprius siquidem, quod proprio
Filio suo non pepercit Deus. Unigenitus et verus,
juxta quod est sanctus evangelista confessus: Et vidimus
gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre,
plenum gratiae et veritatis.
Quique nimirum de terrigena
virgine natus, veritas de terra orta est, idcirco
veritas unigeniti et mendacium adoptivi.........
veritatis careat mendacium adoptionis, et veritas
unigeniti excludat alterius adoptionem mendacii.
Ipsum vero et unigenitum declaratum et veritatem
scimus Joanne apostolo attestante: Quoniam Filius
Dei venit, et dedit nobis sensum, ut cognoscamus verum
Deum, et simus in vero Filio ejus Jesu Christo.
Hic est verus Deus et vita aeterna. Eademque praeterea
veritate de semet in Joannis Evangelio proloquente
quod sit veritas unigenitus ipse: Ego sum,
inquiens, via et veritas et vita. Unigenitum se etiam
fatendo, cum dicit: Sic Deus dilexit mundum ut Filium

suum unigenitum daret, ut omnis qui credit in
illum non pereat, sed habeat vitam aeternam. Ac ideo,
teste eodem unigenito, qui credit in eum non judicatur;
qui vero non credit, jam judicatus est, quia
non credit in nomine unigeniti Filii Dei.
Quocirca non immerito haeretici judicantur Feliciani,
qui a tanta unigeniti veritate dissentire probantur.
Nobis sane istiusmodi credulitatis in confessione
unius Dei et hominis unigeniti filii Dei solummodo
una in veritate persona sanctorum patrum
et Dei oraculis promulgata, qua capacitate nemo
potest dicere Dominus Jesus nisi in Spiritu sancto,
quo corde creditur ad justitiam, ore confessio fit in
salute, sufficere credimus, dicente Apostolo: Siquidem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.