PL 103, col. 26

Collectanea in omnes B. Pauli epistolas (Sedulius Scotus), J. P. Migne

bonum est, justitiam diligat, misericordiam teneat,
charitatem et continentiam servet, modestiam lenitatemque
custodiat, atque omne opus bonum operetur,
hic etiam si vitam non habeat aeternam, qui
credens soli Deo vero, non credit filio ejus Jesu
Christo quem misit, tamen gloria operum ejus, et
honor et pax poterit non perire. Sed et Graecus, id
est, gentilis, qui cum legem non habeat, ipse sibi
est lex, ostendens opus legis in corde suo, iste licet
alienus videatur a vita aeterna, qui non crediderit
Christo, et intrare non possit in regna coelorum, qui
renatus non est ex aqua et Spiritu sancto, videtur
tamen quod per haec quae dicuntur ab Apostolo, bonorum
operum gloriam, et honorem, et pacem perdere
penitus non possit. Dubitari igitur non puto,

quod is qui pro malo opere condemnari meruisset,
idem si operatus est opus bonum, remuneratione
boni operis dignus habetur. Vides enim dicentem
Apostolum: Quia omnes non stare oportet ante tribunal
Christi, ut reportet unusquisque propria corporis
sui, prout gessit, sive bonum, sive malum. Judaeo
primum et Graeco. Semper Judaeum anteponit praerogativa
patrum, ut aut coronetur prius, aut damnetur,
qui credens propter Abraham honorificatior est,
diffidens pejus tractandus est, qui donum promissum
patribus refugavit. Vel Judaeo primum dixit, quia
prius credita sunt eis eloquia Dei; Graecum quoque
subjunxit, propter sapientiam Graecis traditam. Ira
est, non ei qui judicat, sed ei qui judicatur, dum sit
reus. Irasci enim dicitur Deus, ut vindicaturus credatur.

Nam Dei natura ab his passionibus immunis
est, et ut non solum irasci, sed et vindicare credatur,
adjecit, et indignatio. Angustiae vero sunt, quibus
sententia constrictus tribulabitur in poena. Quicunque
enim sine lege peccaverunt. Requirendum est
utrum de sola Moysi lege intelligendum sit, an de
lege Christi, vel etiam de quacunque humana lege,
sub qua unumquemque mortalium vivere contingit,
quo secundum ipsam judicari possit qui in ea peccat;
an qui extra solam Moysi legem, etiamsi aliqua lege
vivat, velut extra legem positus, cum peccaverit
pereat. Nam ipse apostolus Paulus, cum dicit his
qui sine lege erant, se tanquam sine lege esse (cum
sine lege Dei non esset, sed in lege esset Christi),
ostendit se in lege quidem Moysi non esse, esse tamen

in lege Christi. Per legem judicabuntur. Utique qui in
lege Christi est, per legem Christi, et qui in lege
Moysi per legem Moysi judicabitur, ut pereat. Neque
qui sub lege Christi est, quamvis etiam subditus legi
Moysi videatur, judicari tamen secundum eam putandus
est, cur non sit circumcisus, vel cur sabbatum
non servet: quod et si juxta Moysi legem putandus
est judicari, secundum hoc quod lex spiritualis
est judicabitur. Hi peribunt et judicabuntur.
Unum voluit intelligi, quia qui perit, per judicium
Dei perit, et qui judicatur, peccator perit.
Cum enim gentes quae legem non habent, naturaliter
ea quae legis sunt faciunt, ejusmodi legem non habentes,
ipsi sibi sunt lex. Ne quis forte diceret: Legem gentes

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.