PL 103, col. 27

Collectanea in omnes B. Pauli epistolas (Sedulius Scotus), J. P. Migne

non habent, ad quam formam poterunt judicari? Qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis.
Certum est quod gentes quae legem non habent,
naturaliter quae legis sunt facere, non pro sabbatis,
vel neomeniis dicuntur, vel sacrificiis quae in lege
scripta sunt: Non enim haec lex in cordibus gentium
dicitur esse scripta; sed hoc est quod naturaliter
sentire possunt, verbi gratia, ne homicidium,
ne adulterium faciant, ne furentur, ne falsum testimonium
dicant, ut honorent patrem et matrem, et
horum similia. Fortassis et quod Deus unus Creator
sit omnium, scriptum in cordibus gentium; magis
tamen mihi videntur haec, quae in corde scripta esse
dicuntur, evangelicis legibus convenire, ubi cuncta
ad naturalem referuntur aequitatem: quid enim naturalibus

sensibus proximius, quam ut quae nolunt
sibi fieri homines, haec ne faciant aliis? Legi vero
Moysi concordare lex naturalis secundum spiritum,
non secundum litteram potest: haec autem lex
scripta est, non atramento, sed Spiritu Dei vivi. In
cordibus. Sciendum est autem rationalem animae virtutem
cor solere nominari. Opus legis est fides, quia
quod mandat lex ultro facit, ut credat in Christum. Testimonium ipsis reddente conscientia eorum, et inter
se invicem cogitationibus accusantibus, aut etiam defendentibus.
Quod ad praesentis vitae cogitationes pertinere
videtur, cum quid faciendum, vel non faciendum
sit, diutina deliberatione cogitamus, et invicem se
cogitationibus accusantibus, quia cogitationes nostrae
erunt in die judicii ante oculos nostros, tanquam

quaedam historiae cognoscendae, sicut scriptum est: Arguam te, et statuam illum contra faciem tuam.
Sed
notandum est quod hoc in loco schema, quod χρονισμὸς
dicitur, elucet, per quam speciem diversa tempora
pro aliis temporibus ponuntur; nam participia
praesentis temporis pro futuri temporis participiis
posuit, dicens: Cogitationibus accusantibus, aut
etiam defendentibus, pro accusaturis ac defensuris.
In die cum judicabit Dominus occulta hominum.
Duae cogitationes in homine se accusabunt invicem,
bona et mala: bona accusat malam, quia contradixit
veritati; mala iterum accusat bonam, quia non secuta
est ut sensit. Rectum judicium Dei quis dubitet,
ubi accusatores et defensores adhibentur, et
conscientiae testes? Sed sciendum quod non utique

illae cogitationes quae tunc nascentur, vel accusabunt
animam, vel defendent, sed istae quae nunc sunt in
nobis; cum enim, sive bona, sive mala cogitamus,
velut in caeteris, ita in corde nostro tam bonarum
quam malarum cogitationum notae quaedam et signa
relinquentur, quae in occulto nunc pectoris posita,
in illa die revelari dicuntur, a nullo alio, nisi ab eo
qui solus potest occulta hominum scire: quorum
signorum causas non latere Deum, etiam nostra
conscientia testabitur; quod judicium secundum
evangelium Pauli, hoc est, quod Paulus annuntiat
per Jesum Christum fiet: Pater enim neminem judicat,
sed omne judicium dedit Filio. Quod autem
erat apostoli Pauli evangelium, hoc etiam caeterorum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.