PL 103, col. 279

Expositiuncula (Sedulius Scotus), J. P. Migne · Explanatiuncula (Sedulius Scotus), J. P. Migne

Deum fontem dilectionis apprehendere expetunt,
legendo et perscrutando recognoscant. Licet et aliter
prima et media et perfecta intelligi possunt, id est
quaeque in doctrina evangelica, utilia, utiliora atque
utilissima. Ut, verbi gratia, conjugium, viduitas,
virginitas, quae per tricesimum et sexagesimum
atque centesimum fructum allegorice designantur.
Aliter prima sunt ea quae in Evangelio a conceptione
Domini [ Cod., ac receptione Deum] usque
ad ejus baptismum narrantur. Media, quae a baptismo
usque ad imminens passionis tempus in eodem
Evangelio continentur. Perfecta, quae in ultimis
Evangelii partibus de ejus passione morteque ac
resurrectione conscribuntur. Sequitur: « nobis enim
hoc in studio argumenti fuit, » et reliqua usque:

« non tacere. » Quia argumentum est oratio, rei dubiae
faciens fidem, ob duas causas hoc argumentum

Hoc argumentum genus officiumque et electionem
Marci evangelistae prima sui parte declarat, secunda
intentionem ejusdem evangelistae in scribendo
Christi Evangelio ostendit, tertia ipsius Marci episcopatus
dignitatem cum laudis praeconio describit.
Postremo qualiter per singula ipsum opus evangelicum
intelligere debeamus admonet. Itaque nomen
et officium ipsius personae in argumenti fronte
ponitur, cum Marcus evangelista ipse designatur.
« Marcus evangelista: » Marcus Hebraeo sermone
excelsus dicitur; evangelista Graece bona nuntians

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.