PL 103, col. 281

Explanatiuncula (Sedulius Scotus), J. P. Migne

et instructus, recte spiritualis ejus filius nominatur.
De qua re Apostolus: Filioli mei, quos iterum parturio
donec formetur Christus in vobis. « Sacerdotium
in Israel agens secundum carnem Levita. »
Pristinum sacerdotale officium et nobilitas carnalis
prosapiae ejusdem Marci ostenditur, ut non immerito
ad apicem spiritualis et excellentioris sacerdotii
postmodum transcenderet, qui prius carnale sacerdotium
juste ac legitime in Israel agebat, cum ex
Levi sacerdotali tribu ortus est. Sed quando et
ubi Evangelium scripserit, demonstratur cum subditur:
« conversus ad fidem Christi Evangelium
in Italia scripsit. Tunc, inquit, Evangelium scripsit,
postquam ad fidem Christi conversus est. Nam
antequam fidem Christi perciperet, digna de Christo

scribere non poterat. Locus conscribendi Evangelii
Italia esse monstratur, in qua ipsum opus
scriptum fuisse traditur: non quod Italico vel Romano,
sed Graeco sermone, conscriptum sit.
Cur autem Marcus Evangelium scripserit, demonstratur
cum subjungitur: « Ostendens in eo opere quid
generi suo deberet et Christo. » Nam cum ipse Levita
erat, ex qua tribu multi prophetae orti fuerant,
suum Evangelium a voce prophetica rite inchoavit:
et tanquam Levitam, de Joanne Baptista similiter
Levita et Altissimi propheta, ipsum oportebat prophetica
voce testimonium perhibere. Quin etiam
cum Christus non solum ex tribu Juda, sed ex tribu
quoque Levi carnis originem duxit, ipsi Domino
Leviticus evangelista debitor erat ut ejus Evangelium

conscriberet. Unde subditur: « nam initium
principii in voce propheticae exclamationis instituens,
ordinem Leviticae electionis ostendit. » Claret
namque quod beatus Marcus debitum Levitarum
ministerium in opere evangelico demonstravit, dum
non alibi exordium sui Evangelii quam in propheticis
eloquiis instruere procuravit, et quasi bonus
opifex et architectus super prophetarum fundamentum
opus evangelicum construere coepit: non quod
prophetae ex aliis tribubus orti non essent, sed quia
praecipue Leviticae tribui secundum electionem Domini
propheticum ministerium fuerat concessum.
Non ergo quasi per rapinam indebitum sibi ministerium
Marcus usurpavit, sed juxta electionem suae
prosapiae Evangelium scribere inchoavit.

Quod vero ait « initium principii, » difficile est ad
intelligendum. Nam hujus argumenti repertor, usitatius
dicere poterat: initium Evangelii, vel principium
Evangelii: sed magis abstruse quam usitate
eloqui voluit. Sciendum est itaque hanc distantiam
esse inter principium et initium, quod principium
plures in se sententias comprehendit, initium autem
pars est principii, id est quaelibet sententiola principalis
intra ipsum principium conclusa. Ergo principium
Evangelii secundum Marcum totum illud intelligamus
quod in quatuor principalibus capitulis
de Joanne Baptista refertur. Initium vero inchoamentum
esse ipsius principii, id est propheticum
illud vaticinium quod de ipso Joanne praecursore

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.