PL 103, col. 282

Explanatiuncula (Sedulius Scotus), J. P. Migne

Domini quondam fuerat praedictum; hoc est quod
sit angelus ante faciem Domini praemissus, et vox
verbum Patris praecurrens. Cur autem in voce propheticae
exclamationis, initium ipsius principii Marcus
inchoaret, causa ostenditur cum subditur: « ut
praedicans praedestinatum Joannem filium Zachariae, »
et reliqua usque: « ostenderet. » Dum beatus Marcus
Joannem praecursorem Domini praedicat, quod
angelus sit ante faciem, id est, manifestam apparitionem
incarnationis Christi, praemissus, et quod
vox sit verbum Patris, conceptione, nativitate, doctrina,
baptismate, praecurrens, ibi procul dubio
non solum Verbum, id est unicum Dei Filium, carnem
sumpsisse ostendit, sed et veram animam inseparabiliter
habuisse declarat. Non enim juxta haereticam

pravitatem, Christi divinitas solam sine anima
carnem, sed totum hominem secundum corpus et
animam assumpsit. In eo autem quod ait « corpus
Domini in omnia per verbum divinae vocis animatum, »
non aliud ibi verbum quam divinam vocem
intelligere oportet, ut sit sensus, per verbum divinae
vocis, per ipsum verbum, quod nihil aliud est quam
divina vox. Verbum namque Patris id ipsum est et vox.
Patris, per quod verbum quomodo omnia facta sunt,
sic anima Christi creata est. Ob hoc namque dicitur:
« corpus Domini in omnia per verbum divinae vocis
animatum. » Audito itaque verbi vel vocis nomine,
non nobis carnalis consuetudo obstrepat, ut tale
verbum vel vocem Patris cogitemus, qualia verba
sonantia et transitoria proferimus. Sed hoc melius

in sequentibus advertemus.
Nam subditur. « Ut qui haec legens sciret cui, »
et reliqua usque: « inveniret. » Ordo verborum est:
Ut qui haec legens sciret qui deberet scire et praedicare
agnoscere initium carnis in Domino, et caro,
id est habitaculum Jesu advenientis; atque id se
verbum vocis inveniret, quod in consonantibus scilicet
aliis evangelistis perdiderat. Aptum, inquit,
erat ut Marcus Levita de Domino Salvatore, qui ex
Levi ortus est, scriberet, ut quisquis haec legeret
principatum, ordinem et quoddam privilegium Leviticae
electionis pernosceret. Nam quae congruentius
quam Levitae caro, id est carnalis prosapia et origo,
debuit agnoscere initium sumendae carnis in Domino
vel in unitate personae Domini? Quae Salvatoris caro,

quid aliud dicenda est quam Jesu in hunc mundum
advenientis habitaculum, qui habitu carnis inventus
est ut homo? Illis enim evangelistis qui ex Levi orti
sunt, ut Matthaeus et Marcus, dignius quam caeteris,
mysterium incarnationis Domini, ex Levi quoque
oriundi, scribere congruebat. Aptum quoque
erat ut eadem Levitica caro, vel Marcus qui carnalem
originem ex tribu Levi traxerat, in se, id est
in suo animo et intellectu, verbum vocis inveniret.
Ubi nobis est advertendum quod quamvis Joannes
Baptista vox, et Christus verbum nominetur, non
tamen Christus vocis vel Joannis, sed potius Patris
Verbum est vel Filius. Possumus tamen Jesum ipsum
verbum vocis, Jesum incongrue dicere verbum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.