PL 103, col. 283

Explanatiuncula (Sedulius Scotus), J. P. Migne

Joannis, qui vox nominatur, quia Verbum vel Christum
praeeundo praedicabat. Nam verbum vocis,
verbum vel sermonem, quem vox loquitur, dicere
possumus. Non quod Joannes illud verbum genuerit,
sed quod tanquam vox, ipsum Verbum, vel Christum,
prophetando antecesserit. Quis enim dubitet
quod vox nostra prius sonat, ut postmodum verbum
audiri possit?
Illud autem quod ait: « quod in consonantibus
perdiderat, » quasi inextricabilis nodus esse videtur.
Nam si hujus argumenti effector sic diceret,
quod consonantibus prodiderat, ut esset sensus,
quod Marcus hoc verbum vocis, vel sermonem
Joannis, etiam aliis evangelistis simul cum Marco
consonantibus, manifestaverat, facilis intelligentia

esset. Sed cum non prodiderat sed perdiderat, in
exemplaribus scriptum habetur, perquirendum est
quomodo Marcus hoc verbum vocis in consonantibus
aliis evangelistis perdiderit. An forte in ipsis
hoc verbum vocis non invenerat, ut hoc sit perdere
quod est non invenire? Constat namque quod mysterium
incarnationis Christi Marcus Petri apostoli
discipulus, tam ex prophetica quam ex apostolica
doctrina perceperat. Tamen verbum divinae vocis,
vel Christum, secundum deitatem Verbum esse Patris,
in consonantibus evangelistis, vel Matthaeo
et Luca, qui secundum quosdam, ut ecclesiastica
dicit historia, ante Marcum primo sua conscripsere
Evangelia, monstratum non invenerat, siquidem hoc
verbi mysterium aliquando monstrandum soli Joanni

tanquam altius volanti aquilae fuerat reservandum.
Et cum Marcus vocem clamantis, hoc est Joannem,
vocem fuisse dictum, etiam aliis evangelistis consonantibus,
invenerat, Christum quoque verbum vocis,
licet non in aliorum scriptis, tamen in se, id est in
sua mente, procul dubio invenit. Quamvis itaque
Marcus in consonantibus evangelistis, vel Matthaeo
et Luca, ipsum Joannem nomine vocis nuncupatum
esse invenerat, tamen verbum vocis, vel unicum Dei
Filium, nomine Verbi designatum, in consonantibus
evangelistis non legerat, dum neque adhuc beatus
Joannes arcanum ipsius Verbi mysterium scriptis
monstraverat; quod tamen Verbum in se, id est, in
suo intellectu, divina revelante gratia, Marcus procul

dubio invenerat. Neque enim sanctum evangelistam,
qui templum Dei electum erat, mysterium
verbi divinae vocis latebat, quamvis aliorum evangelistarum
scriptis hoc verbum non didicerat.
Sequitur: « Denique et perfecti Evangelii opus
intrans, » et reliqua usque: « protulit angelorum. »
Perfectum Evangelium dicitur quod per triennium et
semis post perceptum ab Joanne baptismum usque
ad tempus suae passionis et resurrectionis ab ipso
Domino fuerat praedicatum. Ideoque per hominis
formam Marcus designatur, cum ea praecipue quae
homo Christus in carne gesserat, breviter enarravit,
omisso scilicet Verbi, quod est Christus, mysterio,
atque carnis genealogia quam in prioribus evangelistis,
id est, Matthaeo et Luca, pleniter descriptam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.