PL 103, col. 287

etiam, quod est laude przclarius, usque ad ipsius A Evangelium, ed 80la legis constituta persuadent Pauli 8ub Nerone principe confessionem. Quod di- citur « serviens Domino sine crimine, » significat quod virgo intactus, sine fornicationis vitio, castam duxerit vitam.
Sed in his omnibus ob hoc evangelista pro sludio elaboravit, ne idem Grieci fideles nuper in Christo renali, Ju- daicis ſabulis deciperentur. Constat enim quod usque adhuc reprobi Judzi Christum in carne ve- nis&e denegant1, et alium Christum venturum esse confingunt : ideoque $preta Christi gratia nequaquam esse 8ectanda.
Hine apte sequitur : « nam neque uxorem unquam habens neque filios, septuaginta et quatuor annorum obiit in Bithynia plenus Spi- ritu sancto. » Valde consequens, ess2 videtur ,- ut $i uxorem non habuit, filios quoque non ha- beret.
Quod - certus annorum ejus numerus de- sCribitur, non vacat a mysterio. Nam denarius numerus propter decalogum perſectionem designat. Septenarius numerus $septiformem Spiritus sancti gratiam exprimit.
Itaque quia Lucas legis decalo- guin, preslante Spiritus sancti gralia, impleverat, recte in ejus #tlate hic numerus $Suppulatur : unde et Spiritu sancto plenus esse refertur.
Quo vero tempore, vel quo loco, seu pro qua causa, guum scripserit Evangelium, mox declara- tur cum. subditur : « qui cum jam scripta essent Evangelia, per Malthzum quidem in Judza, per Marcum autem in Italia, sancto instigante Spiritu, in Achaiz partibus hoc scripsit Evangelium , signi- ficans etiam ipse, in principio ante aliorum evan-
gelistarum Evangelia alia esse descripta. » Tempus et locus conscribendi Evangelii est, quia post Mat- theum & Marcum, in Achaia suum scripsit -Evan- gelium. Causa conscribendi Evangelii est quod non- nisi instigante sancto Spiritu illud opus scripsisse commendatur.
Sed et aliam multiplicem fuisse cau- s$am ejusdem operis adhuec declarat, ita subdens : « Cui, extra ea que ordo evangelice dispositionis exposcit,, » et reliqua usque : « elaboraret.
» Ordo vel ratio evangelice dispositionis illud exposcebat ut non $solum tres, id est Matthzzus, Marcus et Joannes, $ed potius quatuor evangelistz , adjuncto Scilicet Luca, Chris Evangelium conscriberent.
foc namque apud Deum ante tempora s:zcularia ſuerat predestinatum, hoc postlmodum per quatuor - animalium ſormas przſiguratum ſuit et ostensum. Sed przter illa praedestinata, praeſigurata et osten- $a, quz ad ordinem evangelicz dispositionis perti- nent, ea maxime necessaria et multiplex causa hu- jus evangelici laboris exstitit, quatenus Grzcis fide- libus venturi in carnem Dei Christi maniſestata esset (
- humonitas ' Sed unde illa maniſestaretur? « Omni, inquit, prophetatione, » id est, per omnem prophetationem illa ſfuerat maniſestata. Nam, ut beatus Lucas in exordio 8ui Evangelii pleniter narrat, conceptio et nativitas Dominica, et ab archangelo prenunliata, et ab omni sexu, tam viris quam ſeminis, et ab angelis hominibusque , demonstrata est.

OCR text from a scan; reading errors may remain. Page in the scan

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.