PL 103, col. 295

De rectoribus Christianis (Sedulius Scotus), J. P. Migne

subjiciunt, tanto magis ad gloriosae dignitatis
eminentiam sublimiter ascendunt. Quis autem non
miretur quantos honores Domino praefatus Salomon
rependerit, postquam regni sceptrum Deo auctore
suscepit? quam sapientissima devotione templum
Domini construxerit atque mirifice ornaverit? quantas
denique pacificas hostias Deo obtulerit? Hinc
fructum suae devotionis atque orationis percepit, sicut
apparens ei Dominus locutus est dicens: Audivi
orationem tuam et deprecationem quam deprecatus es
coram me; sanctificavi domum hanc quam aedificasti,
ut ponerem nomen meum ibi in sempiternum; et erunt
oculi mei et cor meum ibi cunctis diebus. Tu quoque,
si ambulaveris coram me, sicut ambulavit pater
tuus in simplicitate cordis et in aequitate, et feceris
omnia quae praecepi tibi, et legitima mea et judicia
mea servaveris, ponam thronum regni tui super Israel
in sempiternum, sicut locutus sum David patri tuo dicens:
Non auferetur de genere tuo vir de solio Israel
[(III Reg. IX, 3-5)]
.
Itaque si ille rex Salomon pro
sacra devotione proque construenda domo terrestri
Domini, tantam remunerationis gloriam habere promeruit,
quam inaestimabilem habebit gloriae palmam
si quis Deo amabilis rector sanctam perornaverit Ecclesiam,
quae est Dei vivi spirituale tabernaculum?
Sed haec quae breviter stylo prosali diximus, aliqua
versuum dulcedine concludamus.
Quisquis florigeri sceptrum fert nobile regni,
Primum Celsithrono vota precesque ferat.
In cujus sacro sunt omnia numine sceptra,

Et pax nobilium, vita salusque ducum.
Nam regale decus radians diademaque regni
Est timor altithroni sanctus amorque Dei.
Lilia florigerum comunt ceu lactea campum,
Ut rosa punicei schematis ore rubet,
Sic justus rector virtutum flore virescit,
Germinet ut fructus mentis in arce sacros.
Pulchra Salomonem decoravit purpura regem,
Nec non Davidis fulgida sceptra patris,
Sed magis interius prudens devotio cordis
Ornavit juvenem glorificando Deum.
Instar luciferi niteat res publica vestri,
Exortuque novo splendida vota gerat.
CAP. II.
Qui apicem regiae dignitatis, Domino praestante,

ascenderit, oportet ut se ipsum primum regat, quem
divina dispositio alios regere ordinavit. Rex enim a
regendo vocatur. Tunc autem hoc nomine se veraciter
appellari intelligat, qui semet rationabiliter gubernare
non ignorat. Rex itaque orthodoxus summopere
studeat, ut qui subditis bene concupiscit imperare,
aliorumque errata disponit corrigere, ipse mala
non admittat, quae stricte malus corrigit, et bona
quae imperat, ante omnes implere contendat. Sex
autem modis bonus rector sese laudabiliter regit:
primo quidem dum illicitas cogitationes animi severitate
reprimit; secundo dum salubria consilia tam
ad suam quam ad populi utilitatem pertinentia pertractat;
tertio cum otiosa et inutilia seu noxia inanium

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.