PL 103, col. 296

De rectoribus Christianis (Sedulius Scotus), J. P. Migne

verborum folia profluere devitet; quarto cum
gloriosorum principum prudentiam simul et verba,
nec non divinae Scripturae eloquia super mel et favum
mentis faucibus sapificet; quinto cum perniciosae
actionis omne dedecus perpetrare expavescat;
sexto vero cum si qua sunt laudabilia, si qua sunt
gloriosae dispositionis opera magnifica insigniter ostendat,
ut qui interius coram Domino devota fulgescit
voluntate, exterius coram populo sermone clarescat
et opere. Quem decet trinam observare regulam,
terrorem scilicet et ordinationem atque amorem. Nisi
enim ametur pariter et metuatur, ordinatio illius constare
minime poterit. Ergo per affabilitatem et beneficia
procuret ut diligatur, et per justas vindictas non
propriae victoriae sed legi Dei studeat ut metuatur.

Hunc ergo oportet esse humilem in suis oculis, sicut
scriptum est: Rectorem te posuerunt, noli extolli, sed
esto in illis quasi unus ex ipsis [(Eccli. XXXII, 1)]
. Nec
solum juste hominibus, sed sui corporis et animae
dominari passionibus, quatenus rector jure queat
nuncupari, sicut quidam sapiens ait: Rex erit, qui
recte faciet; qui non faciet, non erit. Sit ergo consilio
prudentissimus in sermone, nunc ut possit terribilis;
saepius vero gratia dulcedinis affabilis, victor
libidinis, superbiae atque vesanae ferocitatis, amicus
bonorum et inimicus tyrannorum, hostis criminum,
hostis vitiorum, in bello cautissimus, in pace constantissimus,
fidelibus promissionibus probatissimus,
divina humanis praeponens, subjectos deterrens a
malo, invitans ad bona, remunerans copia, indulgentia

liberans, ex malis bonos, ex bonis faciens
optimos. Sit sanctus et utilis rei publicae, clementia
commendabilis, in bonitate conspicuus, pietate, fortitudine,
castitate, justitia praeclarus, vir optimus et
apice principali dignissimus, Dei timorem semper
prae oculis habens, et secundum Omnipotentis decreta,
justa perpensans judicia, qui dat salutem regibus,
et omnia quaecunque vult facit in coelo et in
terra et in omni creatura; quia ipse est Dominus
omnium, cui omne genu flectitur coelestium, terrestrium
et infernorum [(Philip. II, 10)]
, in cujus manu omnis
potestas in coelo et in terra, qui est rex regum, et
spes gloriae juste et pie dominantium.
Qui regit affectus animi, rex jure vocatur,
Et fluxas carnis qui domat illecebras.

Quamvis qui fulvum superat virtute leonem
Rex teneat clarum laudis honore locum;
Sed plus est laudum fastos calcare superbos,
Iram ceu rabidam mitificare feram.
Magnus et ille cluit saevos qui triverit hostes,
Lauriger ac victor clara tropaea refert.
Gloria sed major comptum coelestibus armis
Hostes aereos vincere posse ducem.
Est magis imperium mentem frenare per artem,
Quam si quis habeat triplicis orbis opes.
Nam templum Domini justi mens regia fulget,
Fit thronus excelsi judicis ipsa Dei.
Comitur illa domus flavo speciosior auro,
Justitiae solem gaudet habere suum.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.