PL 103, col. 297

De rectoribus Christianis (Sedulius Scotus), J. P. Migne

CAP. III.
Regnum hujus saeculi momentaneum volubilis rotae
vertigini sapientes esse consimile judicaverunt. Nam
sicut omnis rotae vertigo, quae superiora habet modo
dejicit, et quae dejecta sunt modo superius extollit,
ita subito erectiones, subito elisiones terrestris gloria
regni sustinet; unde nec veros, sed imaginarios
et citius fugitivos honores habet. Illud enim verum
regnum est, quod in sempiternum perdurat; hoc
autem quod transitorium est et caducum, non veritatem,
sed quamdam mediocriter similitudinem veri
et permanentis semper regni ostendit. Sicut enim
arcus coeli varios pingens ornatus arcuato curvamine
celeriter refugit, ita nimirum saecularis gloriae dignitas,
quamvis ad praesens ornata, tamen est citius

fugitiva. Qua itaque arte et quali industria quantaque
sollicitudine haec instabilitas ad aliquam stabilitatis
effigiem refrenatur? Forte vero aut armorum
violenta fortitudine, aut pacifica tranquillitatis concordia
terrestre regnum stabilitatur? Sed rursus in
ipsis armis bellorumque fragoribus grandis instabilitas
inesse cernitur. Quid enim incertius est magisque
instabile bellicis eventibus, ubi nullus est certus
laboriosi certaminis exitus, nulla certa victoria, et
saepe ab inferioribus sublimiores superantur, nonnunquam
vero in alterutros vergentia mala eveniunt
coaequalia; et qui se praesumebant habituros esse
victoriam, utrique in fine non habent nisi calamitosam
miseriam. Quanta quoque mala sub ficto nomine
pacis proveniunt, quis explicare potest? cum

etiam illa pax quae stabilis ac firma inter bonos esse
credebatur, interdum per prava malorum consilia
in exitiosas discordiarum tempestates transfertur.
Unde in armis instabilitas, in pace transitorium videtur.
Quid ergo aliud restat, nisi ut cor regis et tota
spei fiducia non in armorum hominumque fortitudine,
neque in pacis transitoriae fallacia, sed in Omnipotentis
clementia figatur? qui regnum quod donavit,
sive in adversis sive in prosperis stabilire novit.
Cor itaque principis, et fidelis in ministerii regimine
devotio, ipsum non deserat a quo tantum
beneficium et gloriosum ministerium donatum fuit;
ne forte ille summus rector indignatus ab eo abstrahat

beneficium quod dederat, si infidelem esse senserit
quem tanquam fidelem ministrum ordinavit.
Nam si rex terrenus a quolibet sibi homine infideli
datam auferre valet potestatem, aliique tribuit quem
fideliorem comperit esse, quanto magis supernus
universorum donator, quem nullius perfidiae nubila
fallere possunt, potens est a reprobis sua abstrahere
beneficia, aliisque praestare quos idoneos suae voluntatis
ministros noverit esse? Unde et impius ille
Saul rex Israel privatus fuit regno et vita, quoniam
neque fidelis minister exstitit coram Domino. At vero
David virum electum secundum cor suum Omnipotens
invenit, quem ob hoc in apicem regiae potestatis
sublimavit, quia illum fidelem fore ministrum elegit
praesciendo. Itaque prudens rector cor suum in Excelsi

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.