PL 103, col. 298

De rectoribus Christianis (Sedulius Scotus), J. P. Migne

gratia stabilire studeat, si transitorium regnum
quod est ei commissum, aliquam stabilitatis habere
similitudinem desiderat. Et quoniam justus et misericors
est Dominus, cui cordis affectu debet inhaerere,
opera multipliciter exhibeat misericordiae, ut
multam mercedis gloriam metat. Justitiam diligat
simul atque custodiat; injusta vero atque maligna
opera in subjectis repudiet, ac laudabili zelo, qui est
secundum scientiam, corrigat. Qui dum sit in divinis
praeceptis stabilis, illius regnum magis magisque in
hoc saeculo stabilitur, et ad aeterna stabilitatis gaudia
superno juvamine perducitur.
Ceu rotae cyclus celeri recursu
Volvitur, summas reprimitque ad ima
Quas rotat partes rapidum per axem

Mobilitate:
Regna sic mundi trifidum per orbem
Gloriae celsum stabilire culmen
Nesciunt, lapsum sed habere norunt
Aurea sceptra.
Inclytae plebis fuit Israelis
Floridum regni decus adlevatum
Quando servabant sacrosancta legis
Mystica jura.
Unde pollebat Domini triumphis,
Atque crudeles superabat hostes,
Dum suam plebem pietas Tonantis
Glorificabat.
Rursus, heu! quantis premitur ruinis
Abrahae sanctum speciale patris,

Dum creatori sua prona tempsit
Subdere colla!
Una sed tantae medicina gentis
Jam fuit votis rogitare celsum,
Qui potens noscit stabilire regna
Perpete nutu.
Principes terrae Domino potenti
Ferte gaudentes thymiama voti,
Quem tremunt coeli proceres superni
Magnificate.
CAP. IV.
Omnis autem regia potestas, quae ad utilitatem
rei publicae divinitus est constituta, non tam caducis
operibus ac terrestri fortitudine, quam sapientia cultuque

divino est exornanda; quoniam procul dubio
tunc populus providi arte consilii gubernabitur, adversarii
Domino propitiante profligabuntur, provinciae
regnumque conservabuntur, si regia sublimitas
religione et sapientia perornetur. Namque hominis
naturam Deus hanc esse voluit, ut duarum rerum
ipse homo cupidus et appetens esset, religionis et
sapientiae. Est autem religiosa sapientia saluberrimum
decus, devotarum lumen animarum, coeleste
donum et gaudium sine fine mansurum. Qui ergo vult
gloriose regere, ac sapienter populum gubernare, et
vehemens in consiliis esse, a Domino postulet sapientiam, qui dat omnibus affluenter, et non improperat
[(Jac. I, 5)]
,
ipsamque sapientiam studiose, labore
simul et amore perquirat; quatenus ei congruat illud

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.