PL 103, col. 301
De rectoribus Christianis (Sedulius Scotus), J. P. Migne
rerum est mulier male fida marito. Ita e
contrario casta et prudens mulier utilibus rebus
disciplinabiliter intendens, humili facie hilarique
sermone pacifice liberos et familiam regit, proque
viri salute, si necesse fuerit, suam animam opponit
morti, ac divitias quae sunt mariti sui cum bona fama
custodit. Qui est amicus ejus heri, idem amicus ejus
hodie. Fit ergo ipsa divitiarum deductio, et domus
confirmatio, viri jucunditas, familiae pulchritudo,
omniumque virtutum connexio. Talem autem decet
non solum viro suo casta copula esse connexam et
subditam, sed pietatis et sanctae conversationis semper
ostendere formam, ac prudentium consiliorum
esse repertricem. Sicut enim persuasione malae conjugis
damnosa nascentur pericula, ita prudentis
uxoris consilio multa proveniunt utilia quae sunt
Omnipotenti beneplacita. Unde et Apostolus ait
quoniam vir infidelis salvabitur per mulierem fidelem
[(I Cor. VII, 14)] .
Nec solum infideles, sed etiam sancti et orthodoxi
principes mirabilem saepe in uxoribus perpendunt et
auscultant prudentiam, non sexum fragilem considerantes,
sed fructus bonorum consiliorum carpentes.
Unde et de gloriosi imperatoris Theodosii venerabili
conjuge nomine Placilla refertur quod ipse princeps,
dum in se bonus et justus et sapiens erat, habebat
et aliam utilitatis occasionem per quam de bonis
operibus triumpharet. Conjux enim ejus divinas leges
eum saepius admonebat, se ipsam tamen perfecte
prius erudiens. Non enim regni fastigiis elevata est,
sed potius divino amore succensa. Beneficii namque
magnitudo majus ei desiderium benefactoris adhibebat.
Repente namque venit ad purpuram. Claudorum
atque debilium maximam habebat curam, non
servis, non aliis ministris utens, sed per semetipsam
agens, et ad eorum habitacula veniens, et unicuique
quod opus haberet praebens. Sic etiam per ecclesiarum
xenodochia discurrens suis manibus ministrabat
infirmis, ollas eorum tergens, jus gustans,
offerens cochlearia, panem frangens cibosque ministrans,
calicem deluens, et alia cuncta faciens quae
servis et ministris mos est solemniter operari. His
autem qui eam talibus de rebus nitebantur prohibere
dicebat: Aurum distribuere, opus imperii est; ego
autem pro ipso imperio hoc opus offero, bona mihi
omnia conferenti. Nam viro suo saepe dicebat:
Oportet te semper, marite, cogitare quid dudum
fuisti, quid modo sis. Haec si semper cogitaveris, ingratus
benefactori non eris, sed imperium quod
suscepisti, legaliter gubernabis, et harum rerum
placabis auctorem. His ergo sermonibus velut optimam
quamdam utilitatem virtutisque abundantiam
conjugi suo offerebat.
Rex pius et sapiens terno moderamine regnat
Semet suosque subditos.
Gloria regnantis proba moribus eminet uxor,
Sicut honesta vinea.
Illam nobilitas triplici virtute venustet
osis pudici pectoris.