PL 103, col. 314

De rectoribus Christianis (Sedulius Scotus), J. P. Migne

CAP. XIII.
Non est facile hominibus universas vitare hostis
insidias. Nam dum quispiam libidinis effugerit passionem,
incurrit in avaritiam; qua declinata, invidiae
fovea praeparatur; hanc si transcenderit, vitium
furoris incurrit, et alios plurimos laqueos ponit inimicus,
quo capere possit incautos. Et corpus quidem
passiones habet facile ministrantes, ut animam possit
occidere; sed mens divino solatio vigilans machinationum
ejus destruit argumenta. Humanam naturam
participatus Theodosius praefatus imperator
habuit passionum quoque communionem, justoque
furori immensam permiscens crudelitatem, injustam
operatus est passionem. Quam rem narrare necessarium

est propter utilitatem legentium: Thessalonica
civitas est grandis et populosa, in qua dum
fuisset orta seditio, quidam judicum lapidati sunt
atque tracti. Hinc indignatus Theodosius non refrenavit
infirmitatem iracundiae, sed jussit injustos gladios
super omnes evaginari, et una cum nocentibus
innocentes interimi. Septem millia etenim hominum,
sicut fertur, occisi sunt, non praecedente judicio, sed
tanquam in messibus omnes simulincisi sunt. Quam
ob rem, ut diximus, beatus Ambrosius praefatum
imperatorem sancto zelo succensus graviter redarguit,
ac furorem principis irrationabilem et scelus
nefandum severa invectione detestatus fuit.
Unde bonus et prudens rei publicae gubernator
aptum est ut illud praecaveat, ne dum suam suorumve

injuriam ulcisci supra modum disponit, irrationabilis
reatum furoris incidat; sed propriam iram refrenare
non negligat, et justi furoris stimulos affectu
pietatis removeat, ne forte si plus justo desaeviat in
subjectos, incurrat rabiem leoninae ferocitatis. Unde
scriptum est: Noli esse sicut leo in domo tua, subvertens
domesticos tuos, et opprimens subjectos tibi [(Eccli. IV, 35)]
.
Nam sicut debellare superbos, ita et
parcere subjectis, justum et misericordem dominum
oportet. Unde et Antoninus imperator dicebat malle
se unum civem servare, quam mille hostes occidere.
In corrigendis itaque criminibus miscenda est lenitas
cum severitate; faciendum ex utraque temperamentum,
ut neque multa asperitate exulcerentur
subditi, neque nimia benignitate solvantur. Nec ulla

correctionis seu vindictae habeat modum, nisi recte
praecedat judicium. Nec decet serenum rectorem
furore iracundiae, tanquam felle amaritudinis, esse
perturbatum, si justum vult proferre judicium, cum
nimis irascentium caeca sint judicia. Non enim potest
serenum lumen justitiae ac veritatis cernere, qui
caligine obnubilatur iracundiae. Opponatur itaque
fortis patientiae clypeus, contra irrationabilis impetum
furoris. Nam, sicut scriptum est, Melior est patiens
viro forti, et qui dominatur animo suo expugnatore
urbium [(Prov. XVI, 32)]
. Fortior enim est qui

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.