PL 103, col. 315
De rectoribus Christianis (Sedulius Scotus), J. P. Migne
violentiam et in se ipso inclusam feram superat
iracundiam, quam qui leonem perimit.
Quanta vero mala per subitaneum furorem et impatientiae
vitium eveniant, quis explicare potest?
Rex Saul, furoris impetum non refrenans, immani
saevitia sacerdotes Domini trucidavit. Salomon quoque
quamvis splendore sapientiae fuerat illuminatus,
tamen furoris passione repletus, suum fratrem interfici
praecepit, pietatem tyrannidi postponens.
Quid referam de reprobis Judaeis? qui dum zelum,
sed non secundum scientiam habuerunt, in Filium
Dei et sanctos ejus discipulos homicidae exstiterunt.
At patientis virtute mansuetudinis sanctus David
praeditus, etiam inimicis suis saepe pietatis affectu
pepercit; nonnunquam vero Dei zelo stimulatus inimicos
Domini usque ad mortis exitium protrivit.
Decet enim dilectum Deo principem contra hostes
et blasphemos Christiani nominis fulmineum frequenter
habere zelum. Nam si Nabuchodonosor rex
alienigena, ne blasphemaretur Deus Israel in tantum
saeviit, ut tale decretum firmaret dicens: Quicunque
dixerit blasphemiam in Deum Sidrac, Misac et Abdenago,
ipsi in interitum erunt, et domus eorum in
perditionem [(Dan. III, 96)] ; quanto magis orthodoxos
rectores contra inimicos Christianae fidei et
doctrinae atque religionis zelare oportet? quatenus
Omnipotenti, cujus ministri gratia sunt ordinati,
tanto magis placeant, quanto ferventius ea quae
Christi sunt, laudabili zelo satagere anhelant.
Post inclytos labores
Ac laurea tropaea,
Toga candente pacis,
Et regia corona
Lectis micante gemmis
Auroque compta flavo;
Cum purpura coruscat,
Aulae decorus ordo,
Feliciter regentem
Cum sors beata comat,
Quam saepe mentis aulam
Perturbat ira praeceps,
Ac zelus ardet intus
Caeco furore cretus!
Aenea fervet olla
Nec sic furens in astra,
Ceu principis severa
Cor saevit ut leaena.
Nolens modum tenere