PL 103, col. 321
De rectoribus Christianis (Sedulius Scotus), J. P. Migne
animas vestras. Frustra seretis sementem, quae
ab hostibus devorabitur. Ponam faciem meam contra
vos, et corruetis coram hostibus vestris, et subjiciemimini
his qui oderunt vos. Fugietis, nemine persequente.
Quod si nec sic volueritis recipere disciplinam,
sed ambulaveritis ex adverso mihi, ego quoque contra
vos adversus incedam; et percutiam vos septies propter
peccata vestra, inducamque super vos gladium
ultorem foederis mei. Cumque confugeritis in urbes,
mittam pestilentiam in medium vestri, et trademini in
hostium manus.
Et reliqua. [(Levit. XXVI, 3-25.)]
Haec ergo licet priori populo, qui terrena bona
ambiebat, per legislatorem dicta sint, tamen Christiano
nunc populo convenienter aptari possunt, cui
a Domino suo in praesenti tribulatione consulitur, et
insuper bona futura in coelis praemittuntur. Huic
ergo optime convenit, ut mandata Domini sui servet,
et totam spem suam in eo constituat, qui potens
est ab omnibus adversis in se sperantes eripere,
atque ad prosperitatis eventum et hic et in futuro
suos electos transferre.
Ventosa cum desaeviat
Euri procella perstrepens,
Altitonans de montibus
Cum nubilosa grandine,
Sylvae ruantque protinus,
Turbetur et actus maris,
Minas et astris inferat
Ventus crepanti fulmine;
Ferit pavor mortalium
Tunc corda contrementium,
Ne sternat ira coelitus
Propaginem terrestrium.
Quisquis sapit pericula
Vitare corde provido,
Fugit timens haec omnia,
Tutum capessat ut locum.
Sic ingruente maximo
Adversitatum turbine
Totis petenda viribus
Coelitonantis dextera.
Beatus ille praeminet
Qui tunc volante praepete
Oratione machinam
Poli penetrat arduam!
Alas habet haec aureas
Volucris ore lucida.
Laevam regit jejunium,
Dextram tenetque largitas.
Hanc noscit ordo coelitum,
Gaudens salutat advenam,
Offert eamque gloriae
Tribunal ante principis.
Votiva mentis xenia
Tunc prendit, ipsa lactea
Poli revisit climata,
Donisque omnia gratiae.
CAP. XVI.
At vero si bene regentibus et praecepta Dei custodientibus