PL 103, col. 322
De rectoribus Christianis (Sedulius Scotus), J. P. Migne
aliqua in hoc mundo adversa contigerint,
nec mox debent contristati ab eo refugere atque de
ejus auxilio desperare, sed fiducialiter agere, ac de
Dei bonitate pleniter confidere. Siquidem haec transitoria
vita est justo tentatio tota, in qua plus interdum
nocent prospera quam adversa; quia Dei
electos prospera dejiciunt, adversa vero erudiunt.
Ut enim sapientes perhibent, quinque temporum
varietatibus regnum terrenum consistit. Nam primum
tempus laboris est, quando per fragores hostium
et bella contenditur. Secundum vero quando
ipsum regnum suis incrementis ut luna usque ad
plenitudinem tendit. Tertium tempus est ipsius plenitudinis,
quando undique ab omnibus non offenditur,
sed in plenitudine gloriae suae tanquam plenilunii
claritas nobilitatur. Quartum tempus est in quo
ipsius regni sublimitas instar lunae decrescere incipit.
Porro quintum, quod est novissimum, tempus
est colluctationis et contradictionis, quando rei publicae
quasi turris Siloa summa corruit, ac nullus ad
ipsam rem publicam stabiliendam quidquam boni
facere vult. Unde colligendum est quam mobilis et
quam variabilis sit terreni regni gloria, quae nunquam
in eodem statu perseverat, sed sicut luna ut
per momenta crescit in prosperis, ita et decrescit in
adversis. At vero gloria sine mobilitate nequaquam
in terrestri, sed in coelesti regno invenitur. In momentanea
enim hujus saeculi potestate, et confusa
rerum transibilium inconstantia, quomodo saepe ex
procellis adversitatum serenitas redditur, ita in procellas
serena mutantur.
Itaque si aliqua contigerint adversa, qui providus
est rei publicae gubernator, non statim talibus tempestatum
turbinibus infringatur, sed e contra valida
mentis fortitudine in Domino confortetur, atque
Omnipotenti gratias in adversis referat, qui in prosperis
successibus de Domini sui clementia grates
agebat. Parum est enim quando in Dei beneficiis,
quae nobis accidunt, gratulamur. Nam et hoc gentilis
facit et Judaeus et publicanus et ethnicus. Christianorum
propria virtus est, etiam in iis quae
adversa putantur, referre gratias Creatori, ut in Dei
praeconium mens laeta prorumpat, dicamusque: Nudus
exivi de utero matris meae, nudus et redeam.
Sicut placuit Domino, ita factum est; sit nomen Domini
benedictum
[(Job. I, 21)]
. Quoties enim aliqua
tribulatio in mundo evenerit, qui boni sunt, velut
vasa sancta, gratias agunt Deo qui eos castigare dignatur;
illi vero qui sunt superbi, vel luxuriosi, vel
cupidi, blasphemant contra Deum et murmurant dicentes:
O Deus, quod tantum mali fecimus ut talia
patiamur? At vero de bonis tribulatis ita in Job legitur: Beatus homo qui corripitur a Domino! Increpationem
ergo Domini ne reprobes, quia ipse vulnerat
et medetur, percutit et manus ejus sanabunt
[(Job. V,
17, 18)]
. Nam fomentis lenibus, quibus nos Deus
consolatur saepe, saepe etiam mordacissimum medicamentum
tribulationis adjungit, et quasi clementissimus
medicus incidere cupiens putridas carnes et