PL 103, col. 326
De rectoribus Christianis (Sedulius Scotus), J. P. Migne
Expers consilii naufraga parturit
Incautis ducibus saepe pericula,
Quam mortis sequitur mox violentia.
Pax vero medicans dissona glutinat,
Pax lites reprimens gaudia seminat,
Pax jungit populos perpete foedere,
Regnum pace regit rector et optimus.
Quis charisma placet pacis aromate
Virtutum redolent sicut olivifer
Mons pinguis Domini, quo fluit affatim
Lac mel Christicolis nectaris ubere.
CAP. XVIII.
Gloriosi principes et reges atque duces timorem
Altissimi ante oculos habentes, neque de pacis
tranquillitate, neque de triumphis victoriae sibimet
arrogabant, sed totum Omnipotentis gratiae deputantes,
dignas gratulationes sacraque vota, seu pro statu
pacis, seu pro transacta victoria, Domino persolvebant,
qui dat salutem et gloriam regibus in ipso
fiduciam spei habentibus, qui voluntatem diligentium
se faciet, et orationes eorum exaudiet, salvosque
faciet eos; quia custodit Dominus omnes diligentes
se, et omnes peccatores disperdet: Sapientia
quoque hoc ipsum attestante atque dicente: Qui timetis
Dominum, sperate in illum, et in oblectatione
veniet vobis misericordia [(Eccli. II, 9)]
. Unde per
Joel prophetam dicitur: Dominus spes populi sui, et
fortitudo filiorum Israel [(Joel. III, 16)]
. Quem pro
multitudine misericordiarum suarum, et abundantia
consolationum, et largitate beneficiorum, quibus humano
generi ineffabili bonitate consulit, admirari et
praeconiorum laudibus ac benignis devotionibus
exaltari et honorari oportet; Psalmista nos exhortante
atque dicente: Confiteantur Domino misericordiae
ejus, et mirabilia ejus filiis hominum [(Psal. CVI,
21)]
. Cui et illud concinit quod in Deuteronomio legitur: Ipse est laus tua et Deus tuus, qui fecit tibi
haec magnalia et terribilia, quae viderunt oculi tui
[(Deut. X, 21)]
.
Unde et Israel populus duce Moyse
pertransito mari Rubro, submersisque pelago Aegyptiis,
canticum exsultationis Domino personuit, quia
ejus magnifica in se beneficia persensit. Quid autem
referam de famosis et sanctis ducibus ac regibus
ejusdem populi, qui quoties de manibus inimicorum
liberati, vel de hostibus fuerunt victoriosi, liberatori
et protectori suo tam hymnicas laudes quam pacificas
hostias caeteraque vota Domino acceptabilia retribuebant?
Inter quos ille devotus hymnidicus David
pro collatis sibi a Domino beneficiis spiritualiter
exsultans aiebat: Cantabo Domino qui bona
tribuit mihi, et psallam nomini Domini altissimi [(Psal. XII, 6)]
.
Hinc ille populus per Nahum prophetam
admonetur dicentem: Celebra, Juda, festivitates
tuas, et redde vota tua [(Nah. I, 15)]
. Quanta vero
bona ipsa plebs Domini consequebatur, per Joel prophetam
breviter ita describitur: Et comedetis vescentes
et saturabimini, et laudabitis nomen Dei vestri
qui fecit vobiscum mirabilia, et non confundetur populus
meus in aeternum [(Joel. II, 25)]