PL 103, col. 329

De rectoribus Christianis (Sedulius Scotus), J. P. Migne

constituit, quomodo in libris Regum narratur de
Heli sacerdote, qui filiis suis in cultu divino delinquentibus,
et populo oblationes suas Deo offerenti
vim facientibus, insuper et cum mulieribus quae observabant
ad ostium tabernaculi dormientibus pepercit,
et non eos auctoritate paterna acriter corripuit.
Quanta vindicta super eos venit, et super omnem
populum! Quoniam traditi sunt ipsi filii simul cum
arca Domini et universus populus in manus Philisthiim,
et caesus est Israel plaga magna nimis, ita ut
triginta millia peditum ibi cecidissent, quoad arca
Domini capta est. Duo quoque filii Heli, Ophni et
Phinees, mortui sunt, ipseque Heli cum audiret arcam
Dei captam et filios suos mortuos, cecidit de
sella retrorsum, et fractis cervicibus mortuus est;

sicque sacerdotium ab ejus domo ablatum ad aliam
domum translatum est; nec quisquam de stirpe Heli
ultra in templo Domini ministravit.
Hoc itaque exemplo et aliis similibus, quae in Scripturis
sacris referuntur consideratis, sacratissimi
principes atque rectores non recipiebant personas
adulatorum, mel dulcedinis verborum pravae persuasionis
veneno intermiscentium, nec consentiebant
fraudibus iniquorum nequiter blandientium; quoniam
si illis consentiatur in talibus nequitiis, non
solum ipsi peccantes, sed et eis consentientes pariter
interibunt. Ac boni et prudentes reges, quoniam ipsi
recte vivunt, pio zelo praevaricantes disciplinabiliter
redarguunt et corrigunt; unde sibi duplicem remunerationis
a Domino palmam acquirunt, dum male

in subjectis redarguere, et eosdem ad bona verbo et
exemplis provocare student. Oportet enim Deo amabilem
regnatorem, quem divina ordinatio tanquam
vicarium suum in regimine Ecclesiae suae esse voluit,
et potestatem ei super utrumque ordinem praelatorum
et subditorum tribuit, ut singulis personis et
quae justa sunt decernat, et sub sua dispensatione
prior ordo devote obediendo fideliter subditus fiat. Et
ideo in bono rectore debet laudabilis intentio esse,
et bono studio illud providere, quatenus praepositi
ecclesiarum Dei suum locum legitime teneant, eisque
ad hoc adminiculum regia clementia tribuat, ut officium
suum secundum mandata Dei et sacrorum canonum
instituta pleniter agere valeant; nec eis saeculares
potestates impedimento fiant, sed potius ad

fidem Dei servandam et cultum justitiae perficiendum
faveant. Ideoque, ut in superioribus praediximus, per
singulos annos synodales fieri conventus necesse
est, ubi ecclesiastica jura et negotia juste et legitime
discutiantur. Idcirco diligentissime bono et pio rectori
providendum est, ut sanctificatio nominis Domini,
quae in locis Deo consecratis manet sine ulla
reprehensione, in quantum possibile fuerit, servetur.
Et tales rectores atque dispensatores in eis constituantur,
qui sine inexplebili avaritia atque luxuria
res bene tractent divinas, et Dei servis atque famulabus
sufficientem victum atque vestitum tribuant,
viduisque et orphanis atque pauperibus juxta canones
provisionem condignam primum impendant, et

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.