PL 103, col. 328

De rectoribus Christianis (Sedulius Scotus), J. P. Migne

honoribus sublimat. Theodosius quoque lux
imperatoriae dignitatis sacratissima, pro beneficiis
a Deo sibi collatis creberrimas gratias referebat, multis
honoribus Christo suo vota compensans, quibus
Christi amore refertis, tam Hierosolymis ecclesias
constitutas quam per singulas civitates positas multum
honoravit, et cum Hierosolymam pergeret, et
cum denuo remearet.
Si pax proveniat, seu plaudant ampla tropaea,
Arroget incautus talia nemo sibi.
Nam Deus omnicreans, ingratos atque superbos
Mente sui cordis spernit ubique duces.
Diligit et mites, grates Dominoque ferentes,
Cujus multiplices gratificantur opes.
Nam neque divitiae faciunt neque regna beatos,

Si non celsithrono laus sit honorque Patri.
Ob hoc eximius divino munere princeps
Hymnidicas laudes vota Deoque ferat.
Dum pax arridet, tumidus dum sternitur hostis,
Dum pollet terris copia plena bonis,
Dum Deus ex alto regem populumque triumphet
Magnifice plebem glorificando suam.
Absit murmurium populo, cum manna redundet
Tranquillae pacis multiplicisque boni.
Cantica laetitiae potius tollantur in astra,
Tantis pro donis organizare decet.
Spiritus omnipotens orbis dum climata refert,
Dum quoque terrigenis regna superna patent.
CAP. XIX.
Nam quisquis est prudens et sanctus Christiani

populi dominator, beneficiorum Domini semper fit
memor; ideoque beneficii largitorem honoribus
magnificat, atque honoratum se esse cognoscit, piaque
affectione de privilegiis et causis sanctae matris
Ecclesiae, quae est sponsa Dei vivi, conservandis et
augendis, nec non de honore ac reverentia sacerdotali
laudabilem sollicitudinem habet. Tunc enim se
fidelem Dei esse cultorem ostendit, dum Christiana
devotione quidquid ad honorem et gloriam Christi
sanctaeque ejus Ecclesiae pertinet, ordinabiliter disponere
fideli sermone studet, seque omnibus adversitatibus,
si necesse fuerit, ob defensionem populi Dei,
tanquam scutum objicit, qui se suumque regnum
divina protectione defendi exoptat. Nec cessat augere
honoribus Dei Ecclesiam, qui vult suum augeri

et amplificari imperium; ac de pace et securitate pia
solertia pertractat ecclesiastica, qui transitoriam et
aeternam pacem ac securitatem desiderat obtinere.
Sit ergo fortis imitator ipsorum principum, qui ante
ipsum juste et pie in voluntate Dei regnaverunt, et
Christianum populum bene rexerunt, Christique
Ecclesiam opportuno solatio foverunt, Dei timorem
et coelestis remunerationis spem semper, ante oculos
habentes, et omnia quae agebant sive disponebant,
secundum voluntatem ejus perficere festinantes, non
pravorum iniquitatibus consentientes, sed prava in
directa summo studio secundum trutinam justitiae
transferentes. Sciebant enim quia qui emendare potest
et negligit, participem se procul dubio delicti

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.