PL 103, col. 33

Collectanea in omnes B. Pauli epistolas (Sedulius Scotus), J. P. Migne

justitia vero legis pars est. Continet enim
lex justitias, et judicia, et mandata, et justificationes,
aliasque quam plurimas species. Et bene addit legem perficiens:
ille enim qui secundum litteram
vivit, custodire dicitur legem; iste autem qui secundum
spiritum, perficere: custodit autem legem
carnalis Judaeus, perficit autem spiritualis, et qui in
occulto Judaeus est. Et judicabit te, quae ex natura
est. Credens gentilis, duce natura in Christum, condemnabit
Judaeum, cui lex promiserat Christum, et
adventum Dei credere noluit. Qui per litteram et
circumcisionem praevaricator legis es. Sive dum litterae
circumcisionem sectaris, circumcisionem spiritus
accipere dedignaris: sive non sequendo quod
lex dixit, hoc est, ut Christo credens veram circumcisionem

acciperes cordis, de qua scriptum in lege: In novissimis diebus circumcidet Deus cor tuum, et
seminis tui, ad Dominum Deum tuum amandum
[(Deut. XXX)] .
Et iterum: Circumcidite vos Deo vestro [(Deut. X)] .
Et Jeremias: Circumcidite praeputium
cordis vestri [(Jerem. IV)] . Item Moyses ait: Circumcidetis
duritiam cordis vestri. Circumcidere cor, sublata
nebula ignorantiae, agnoscere est auctorem. Quod
autem in tali membro circumcidebantur, haec causa
est prima, ne aliud membrum aut debile fieret, aut
turpe, quod publice videretur; item propter gratiae
promissionem, in qua erat per castitatem placendum. Cui laus non ex hominibus.
Hoc est, qui non
possunt inspicere spiritualem circumcisionem. Quid
ergo amplius Judaeo? Videtur sermo apostolicus in

dialecticam incurrisse rationem; neque hoc mirandum:
nam, ut beatus Hieronymus ait, quidquid in
saeculo dogmatum perversorum est, quidquid ad
terrenam scientiam pertinet, et putatur esse robustum,
hoc dialectica arte subvertitur, et instar incendii
in cineres favillasque dissolvitur, ut probetur
nihili, quod putabatur esse fortissimum. Est autem
dialectica cognomento logica, quae disputationibus
subtilissimis ac brevibus, vera sequestrat a falsis,
cujus disciplinae veracissimis disputationibus saepe
Apostolus proponit, assumit, confirmat atque concludit,
quae species proprie artis dialecticae atque
rhetoricae sunt. Sed dicit aliquis: Nec partes ipsae
syllogismorum, nec nomina schematum, nec alia hujuscemodi
ullatenus inveniuntur in Apostolo. Inveniuntur

plane, non efflatione verborum, sed in virtute
sensuum. Sicut enim vina in vitibus, messes in
semine, frondes in radicibus, nucleos contemplamur
in nucibus, sic et de profundissima abysso, deliciosus
piscis attingitur, qui ante captionem suam humanis
oculis non apparet. Merito ergo dicimus esse,
quod nihilominus in virtute sentimus.
CAPUT III.
Quid ergo amplius Judaeo est? Quantum igitur datur
intelligi, in hac apostolica dissertione duae species
principaliter eminent, quae Graece πεῦσις et ἀπόκρισις,
Latine percunctatio et responsio appellantur: πεῦσις
quidem in eo quod proponit, dicens: Quid ergo Judaeo amplius est, aut quae utilitas circumcisionis?

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.