PL 103, col. 34

Collectanea in omnes B. Pauli epistolas (Sedulius Scotus), J. P. Migne

Dehinc tertio loco objectionem, quae ab
adversario praecedenti responsioni objici poterat,
per peusin proponit, perque apocrisin mira brevitate
refutat, dicens: Absit. Cujus brevissimae responsionis,
invincibilem confirmationem subintulit,
dicens: Est enim Deus verax, omnis autem homo
mendax. Sed ut ipsa confirmatio robustissima videretur,
Davidicam subjunxit sententiam, sicut scriptum
est: Ut justificeris in sermonibus tuis [(Psal. L)] .
Et haec quidem quantum ad ordinem sententiarum.
Apostolicae disputationis profundius interiores medullas
perscrutanti, non in prolatione verborum, sed
in virtute sensuum duo principalia syllogismorum
genera, cathegoricus videlicet, atque hypotheticus
syllogismus, quasi duo deliciosi pisces, sponte sese

mentis obtutibus offerunt. Itaque cathegoricum syllogismum
hoc modo conteximus: Omnis veracis fidem
nullius incredulitas evacuabit; Deus autem verax
est: Dei igitur fidem nullius incredulitas evacuabit.
Vel hoc modo: Absit, ut omnis veracis fidem
aliquorum incredulitas evacuet; Deus autem verax
est: absit itaque ut Dei fidem aliquorum incredulitas
evacuet. Item hypothetici syllogismi nexilitas
hoc ordine contexatur: Si Deus verax est, aliquorum
incredulitas fidem Dei non evacuabit. Non est
itaque dubitandum quod in apostolicis dictis, velut
in profundissima abysso disputatoriae disciplinae, tales
suavissimi pisces tranare non desinant, quos
amatores sapientiae gratissimae mentis hamo capiunt.
O mirabilis profunditas! O mellea fluenta,

Hyblaeo nectare dulciora! O novum saporem ex paradisiacis
fontibus coelestis Hierosolymae terrigenis
allatum! O lac parvulorum, solidum sapientium cibum,
medelam aegrorum, mensamque refertam omni
copia bonorum! His praegustatis, nunc ad singula
exponenda recurramus
In hoc Paulus velut arbiter quidam inter Judaeos
residens et Graecos, id est, inter eos qui de
gentibus credunt, sive de promissionibus memorat,
sive de poenis, ad utrumque populum
dividit verbum. Verbi gratia, cum dicit: His
autem qui ex contentione sunt, qui diffidunt veritati;
credentibus autem iniquitati, ira, et indignatio,
tribulatio, et angustia, in omnem animam hominis
operantis malum, Judaei primum et Graeci. De

promissionibus vero subjungit: Gloria autem et
honor et pax, omni operanti bonum, Judaeo primum
et Graeco. Rursus de gentibus dicere videtur: Quicunque enim sine lege peccaverunt, sine lege peribunt.
Et iterum de circumcisis: Et quicunque in lege
peccaverunt, per legem judicabuntur. Rursus vero
gentes elevans, dicit: Cum enim gentes, quae legem
non habent, naturaliter quae legis sunt faciunt, hujusmodi
legem non habentes ipsi sibi sunt lex, qui ostendunt
opus legis scriptum in cordibus, etc. Et ne videatur
nimius esse in increpationibus Judaeorum dicit: Circumcisio prodest, si legem custodiat.
Sed iterum ne
erigat eos qui nimium in circumcisione gloriantur:
addidit: Si autem praevaricator legis, circumcisio tua

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.