PL 103, col. 35

Collectanea in omnes B. Pauli epistolas (Sedulius Scotus), J. P. Migne

praeputium facta est.
Ut autem paululum eorum qui
ex gentibus credunt, animos allevaret, subjungit: Si
autem praeputium justitias legis custodiat, nonne praeputium
illius in circumcisionem reputabitur? Atque
gentes, si legem perfectius servarent, meliores effici
Judaeis, dicit: Et judicabit id quod ex natura est praeputium,
legem perficiens, te, qui per litteram et circumcisionem
praevaricator legis es. Verum quoniam
sciebat multas in lege et prophetis repromissiones,
quae ad Judaeos fieri videntur, ne possent desperare
gentes, tanquam qui nihil in conscriptis repromissionibus
habeant, docet eos quod secundum mysticam
rationem etiam ipsi Judaei sint, et habeant
circumcisionem: ideo dicit: Non enim qui in manifesto
Judaeus est, etc. Rursum velut querelis eorum

qui ex circumcisione sunt, occurrens, proponit sibi
ipsi haec quae in praesenti capitulo continentur, dicens: Quid ergo amplius est Judaeo?
Si ergo, inquit, is qui
in manifesto Judaeus est, et quae manifeste in carne
est circumcisio, non reputabitur, sed qui in occulto
Judaeus est: et circumcisio cordis, quae fit spiritu,
ipsa est vera circumcisio, dices mihi, quid amplius
est in his Judaeus, qui hac appellatione censentur?
vel quae in corruptibili circumcisione habetur utilitas?
ac ut videatur inter utrumque populum justus
arbiter residere, pronuntiat quid amplius habeat
Judaeus, et ea quae in carne est circumcisio: dicit
eos habere amplius multum per omnem modum. Quid
autem multo sit amplius, subjungitur. Primo igitur,
quia credita sunt illis eloquia Dei. Quid hoc? nonne

et gentibus nunc creduntur eloquia? Sed illis, ait,
primo sunt credita. Require tamen quid est quod dicitur,
primum eis credita sunt eloquia Dei, utrumne
de litteris hoc dicat et libris, an de sensu intelligentiae
legis? Considerandum est quia non dixit: litteras
esse creditas, sed eloquia Dei: via vobis datur intelligendi,
quia his qui legunt, et non intelligunt, et
non credunt, littera sola sit credita, illa de qua dicit
Apostolus: Littera occidit. Eloquia autem illis sunt
credita, qui intelligentes, et credentes his quae Moyses
scripsit, credunt, et Christo, sicut Dominus
dixit: Quia si crederetis Moysi, crederetis forsitan
et mihi [(Joan. V)] . An et ipsis, qui ex gentibus veniunt
ad Christum, est ubi habeant aliquod amplius?
Audi Dominum dicentem ad centurionem ex gentibus

credentem: Amen dico vobis, nec in Israel tantam
fidem inveni [(Matth. VIII)] . Vide ergo ubi venitur ad
fidem, quanto amplius habeant gentes? Quanquam
sunt, quae ad honorem et meritum pertinent seminis
Abrahae: hoc tamen solum aperte memorat Apostolus,
quia maxime laudis eorum, est, ut legem, per
quam discerent rectum a perverso distinguere, digni
judicarentur accipere.
Quid enim, si quidam eorum non crediderunt, nunquid
incredulitas eorum fidem Dei evacuabit? Non,
inquit, quia quidam eorum credere noluerunt quae
promisit Deus filiis Abrahae, idcirco praejudicabitur
caeteris Judaeis credentibus ne digni judicentur accipere
quod promisit Deus. Absit. Quippe cum sic facta

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.