PL 103, col. 331

De rectoribus Christianis (Sedulius Scotus), J. P. Migne · Explanationes in praefationes S. Hieronymi ad evangelia (Sedulius Scotus), J. P

quanta bona bonis rectoribus superna et divina justitia
rependat. Ut enim reprobis praesentes offensiones,
calamitates, captivitates, filiorum orbitates,
amicorum strages, frugum sterilitates, pestilentias
intolerabiles, breves et infelices dies, diuturnas
aegrotationes, mortes pessimas, et insuper aeterna
supplicia retribuit; ita e contra justis et sanctis rectoribus
multa in praesenti solatia, divitiarum abundantiam,
triumphorum gloriam, pacis tranquillitatem,
praeclaram sobolis indolem, multos et felices
annos ac perpetuum regnum in futuro donat. Nam
sicut impiis sive prospera sive adversa cuncta in
exitiosos fines accidunt, sic electis Dei omnes adversitates
seu felicitatis eventus in bonum concurrunt,
testante Apostolo qui ait: Omnia autem concurrunt
in bonum his qui secundum propositum vocati sunt
sancti
[(Rom. VIII, 28)]
. In adversis quidem pro tempore
exercitati, sed in prosperis abundanter a Domino
consolati; fastu superborum despecti, sed coelesti
juvamine victoriosi. Quorum meritis et sanctarum
precum intercessionibus hostes superati, principes
capti, urbes munitissimae fractae sunt tanquam
tela araneae, maria fuerunt pervia, fortia quaeque
facta sunt infirma, et quae infirma existimabantur
mox exstiterunt fortia. Aer quoque saepe ventis, nubibus
et grandine contra rebelles decertavit, ultoribus
aether ignibus atque tonitruis super hostes intonuit,
aequora violentissimas exercuerunt tempestates,
angelica deservierunt ministeria, sol luna caeteraque
sidera cursum stabiliri statuerunt, terra vivos

deglutivit ac mortuos, ab inferis eadem evomuit.
Omnes enim creaturae eis erant subjectae, quoniam
ipsi Creatori corde, verbo et opere subditi permanserunt.
Quippe quorum erat sanctum studium Deum
timere simul et amare, sacra perscrutari eloquia,

. Beatissimo papae Damaso Hieronymus. Novum
opus me facere c. e. v. Damasus papa cum quatuor

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.