PL 103, col. 332
De rectoribus Christianis (Sedulius Scotus), J. P. Migne · Explanationes in praefationes S. Hieronymi ad evangelia (Sedulius Scotus), J. P
noscentes gloriam regum esse investigare sermonem
et Dei sapientiam, sicut scriptum est: Posside sapientiam,
posside prudentiam principium sapientiae;
arripe illam et exaltabit te, glorificaberis ab ea cum
eam fueris amplexatus; dabit capiti tuo augmenta
gratiarum, et corona inclyta proteget te [(Prov. IV, 5-9)]
.
Has igitur artes Omnipotenti beneplacitas studiose
didicerunt, juste judicare, humiles ac benevolos esse
erga bonos, superbos vero et invectos in malos; pauperes
alere, ecclesias Dei adjuvare, nec spem in
transitorio et caduco regno ponere, sed in coelesti
et permanentis semper regni beatitudine votum ac
desiderium collocare. Quorum exempla et insignia
gesta, atque felicem transitoriae vitae cursum,
insuper aeternae retributionis gloriam vos semper
amare, cogitare, atque imitari, domine rex, summopere
decet. Sic enim Dominus omnipotens erit
custos et defensor vester contra omnes adversarios
vestros, quos magnifica potentia sua conteret pedibus
vestris, vel bellico seu pacis jure subjiciet, et
corona gratiae suae vos in omnibus adornabit, dies
vestros cum felicitate et gloria in hoc saeculo extendens,
atque justorum consortio regum qui Deo placuerunt
in perpetua felicitate constituens. Et erunt filii tui sicut novellae olivarum in circuitu mensae tuae
[(Psal. CXXVII, 3)]
.
Sedebunt post vos in solio regni
vestri. Dabit eis longaevam in hoc mundo aetatem
scilicet ac felicitatem, si in viis Domini ambulaverint
atque mandata ipsius custodierint; insuper vero
regnum coelorum, potestate et gratia Salvatoris et
Domini nostri Jesu Christi, cui est perpes gloria et
potestas cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum.
Amen.
Explicit Sedulius de Rectoribus Christianis.
Evangeliorum volumen Romano sermone variis et
inter se discordantibus exemplaribus perspexisset