PL 103, col. 354

Vita (Ardo sive Smaragdus), J. P. Migne

qui ab eo primitus constat esse constructus, fratresque
qui ejus noverant conversationis initia. Nam
quod aliis contigit vix non audiri, ab his potuit vix
non videri. Igitur pro captu rebus ex parte collectis,
impensas operi accuratius explicaturi paramus,
et quasi quoddam seminarium latius promulgaturi
nimium arctamus; hoc humili prece poscentes, ut
si quis hoc despexerit opus, linquat aut corrigat:
sin alias, legere et sequi volentibus sinat, seque ad
praecedentium Patrum Vitam legendum convertat.
Et si hanc ab eorum tramite juxta vires non aberrasse
repererit, gratuletur: sin autem, non temere
judicando refutet; sed lacrymabiliter interveniendo
ei aequissimum Judicem pacatissimum reddat.
3.
Vestris quia parui jussis, o sanctissimi fratres,

precor, ut me orando adjuvetis ad Deum quatenus
orantibus vobis, et meorum mihi detur venia delictorum,
et posteris proficiat in augmentum. Rursusque
obnixe postulo, ut hanc pervigili studio relegatis,
et quaeque vitiose contexta fore probaveritis,
elimando corrigite: si qua vero utilia, in arcano
pectoris vestri excolenda servate. Siquidem imperio
vestro silentii vi subtracta affectum praebuimus, non
effectum; loqui nostrum vobis imputabitis, qui non
tacere nos imperasse recolitis. Et quoniam ei unicae
dilectionis affectu migranti de saeculo Helisacar
haesit abbas, sicut ipsius auro pretiosor nobis directa

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.