PL 103, col. 355
Vita (Ardo sive Smaragdus), J. P. Migne
testatur epistola; post vestram examinationem
illi singulariter censeo praesentari. Esto, occulendam
esse decreverit, veniam de meo posco errore:
sin vero utilem, qui libenter paruerunt viventi,
imitari satagant vitam absentis. Perantiquam siquidem
fore consuetudinem, hactenus regibus usitatam,
quaeque geruntur acciduntve annalibus tradi posteris
cognoscenda, nemo, ut reor, ambigit doctus.
Et quoniam mens diversis rebus partita oblivione
caecatur, divinitus credimus esse consultum, ut quae
oblivio prolixa percurrente tempore poterat abolere,
litteris mandarentur servanda, quarum lectione jucundantur,
hilarescunt. totosque se ad gratiam inflectunt
totis viribus exstitit, fortis et ingeniosus:
hostibus enim valde erat infestus. Hic nempe magna
prostravit strage Wascones, qui vastandi gratia fines
regni Francorum fuerant ingressi: e quibus nullus
evasit, nisi quem pernix fuga salvavit. Hic pueriles
gerentem annos praefatum filium suum in aula gloriosi
Pippini regis reginae tradidit inter scholares
nutriendum; qui mentis indolem gerens, supra aetatem
diligebatur a commilitonibus: erat quippe velox
et ad omnia utilis. Post haec vero pincernae sortitur
officium. Militavit autem temporibus praefati
regis: post cujus excessum, cum regni gubernacula
Carolus gloriosissimus rex potiretur, ei adhaesit serviturus.
5.
Interea illustrante divina gratia, superno coepit
flagrare amore, et ut saeculum linqueret totis
aestuare nisibus, periturumque fastidire honorem, ad
quem cum labore attingere posse cernebat, sed adeptum
cito amittere. Per triennium autem hoc corde
tegens, soli Deo secretum tenuit, corpore, non mente
se saeculi actibus inserens. Tentabat igitur infra hoc
spatium, si continentiae culmen arripere posset, subtrahere
corpori somnum, reprimere linguam, abstinere
a cibo, parcius sumere vinum, et veluti peritus
athleta ad futurum se componere bellum. Praemeditabat
siquidem in saeculari adhuc habitu sistens,
quae postea devotus implevit; sed quanquam se a
saeculi actibus exuere vellet, haesitabat tamen quibus
hoc modis faciendum esset: utrum peregrini assumeret
habitum; an forte se alicui conjungeret, et
hominum oves aut armenta gratis pasceret; an etiam
in civitate sutoris exerceret artem, et quae habere