PL 103, col. 360

Vita (Ardo sive Smaragdus), J. P. Migne

de qua hauserat aquam, sed et ferramenta molini
non oblitus abscessit; pro bonis mala rependens.
In crastinum vero damnum compertum magistro
discipuli narrant, quos benevole ferre illatas contumelias
docuit, damnaque lucra putare, illique potius
dolendum asseverans, qui dum nisus est acquirere
lucrum, perdidit fidem.
14.
Coepit interea paulatim turba discipulorum
crescere, et fama piae religionis sensim per circa
habitantium ora volitare, seseque extendens ad
longe posita decurrere loca. Et quoniam vallis, in
qua primum insederat, perangusta erat, paululum
extra confinia ejus monasterium novo opere construere
coepit, laborantibusque fratribus ipse aliquando
collaborare, aliquando autem eorum ad vescendum

decoquere victum, librumque etiam pariter
circa coquinam occupatus scribere satagebat.
Lignamina vero saepe propter penuriam boum humeris
propriis cum discipulis deferebat. Domus
enim in eo erat loco, quo fundare moliebantur monasterium,
quam auctam in honore sanctae Dei genitricis
consecrarunt Mariae. Concurrentibus undique,
et illius se certatim subjicere magisterio postulantibus,
et fabrica monasterii cito perficitur, et
in rebus locus ditatus augmentatur, dantibus singulis
quae habere poterant. Non enim ornatis parietibus
tegulisque rubentibus, vel pictis laquearibus,
sed stramine vilique maceria cooperire, vel facere
domos decreverat. Licet enim multiplex numerus
fratrum augeretur, ille semper viliora et humiliora

appetebat. Quapropter si quis de possessionibus
suis aliquid conferre monasterio vellet, suscipiebat;
sin vero servos ancillasque copulari niteretur, refugiebat,
nec passus est quemquam per idem tempus
per chartam monasterio tradi, sed ut fierent
liberi imperabat. Vasa autem ad Christi conficiendum
corpus nolebat sibi esse argentea: siquidem
primum ei fuerunt lignea, deinceps vitrea; sic tandem
conscendit ad stannea; planetam vero refutabat
habere sericeam: et si aliquis illi dedisset, mox
aliis ad utendum praestabat.
15.
Praeterea surrexerunt in regione eadem vel
circumquaque nonnulli viri religiosi aedificantes
monasteria, aggregantes monachos, seseque ad exemplum
beati viri exercitantes et ex ejus magisterio

imbuti, vitam pristinam priscosque amputantes errores,
quibus ipse ut pater erat, subsidium opemque
ferens, non spiritualium solummodo rerum,
verum et corporalium: quos saepe visitans hortabatur
coeptum non deserere opus, ne egestate perculsus
terroribusque attritus retro respiceret animus.
Sicque documento salubri fulta numerosa adsunt

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.